bible.software › Leviticus › Leviticus 18 › Leviticus 18:17
Leviticus 18:17
Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus: quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est. + 18.17 Ut reveles ignominiam ejus. Quasi familiare et cognatum est nobis peccatum. Unde invicem debemus condolere, et onera nostra portare, ut adimpleamus legem Christi, qui peccata nostra portavit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thou shalt not uncover the nakedness of a woman and her daughter, neither shalt thou take her son’s daughter, or her daughter’s daughter, to uncover her nakedness; for they are her near kinswomen: it is wickedness.
In Context
16Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis: quia turpitudo fratris tui est. + 18.16 Turpitudinem uxoris fratris, etc. In matre concupiscentia, actio intelligitur in filia, in nepte mors. Concupiscentia enim parit peccatum, peccatum mortem Jac. 1., vel aliud peccatum; sicut David ex concupiscentia adulteravit, et pro adulterio occidit.
18Sororem uxoris tuæ in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente. + 18.18 Sororem uxoris tuæ, etc. AUG., quæst. in Lev. Non prohibet, etc., usque ad ne faceret eam mœchari. In pellicatum illius non accipies nec revelabis, etc. LXX: In zelum illius, quasi hoc esset zelus inter sorores, quasi non sit et inter non sorores. An potius ne hoc animo fiat, ut in zelum sororis soror superducatur? In pace nos vocavit Deus, pacem cum omnibus habeamus Rom. 12., maxime cum proximis. In Judaica quoque conversatione non decet ecclesiasticam suscipere, nec typicum pascha cum vero celebrare, nec circumcisionem cum baptismate. Unde Paulus: Si circumcidimini, Christus vobis nihil proderit Gal. 5.. Mortificata ergo Judaica conversatione Ecclesiæ debet conjungi, quæ est soror legis, eosdem habet doctores, eosdem prophetas. Sed Judaica conversatio æmulatur, quia ad Ecclesiam transierunt divitiæ ejus. Unde Paulus ait: Æmulantur vos non bene, sed excludere vos, etc. Gal. 4.. Uxor namque prior zelat, quia subintrat secunda. Unde Lia ait: Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi? Gen. 30.
Read all of Leviticus 18
Cross References
Leviticus 20:14Qui supra uxorem filiam, duxerit matrem ejus, scelus operatus est: vivus ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio vestri. + 20.14 Qui supra uxorem, etc. Sævam huic delicto pœnam decernit. Qui enim ex matre sunt geniti, his quos filia genuit, cum unus pater sit, incertum est utrum fratres sint an avunculi. Caveatur ergo tam incerta commistio. Sed quia omnis peccati concupiscentia mater est, si qua nobis concupiscentia sit, actionem non conjungamus ei. Qui enim hoc facit, igne incenditur, et concupiscentia et actio ejus. Si enim facta carnis spiritu mortificaverimus, vivemus Rom. 8..
Amos 2:7Qui conterunt super pulverem terræ capita pauperum, et viam humilium declinant: et filius ac pater ejus ierunt ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum.
This Verse In Other Editions
Study Leviticus 18:17