Leviticus 18:23
Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est. + 18.23 Mulier non, etc. Non solum viris, sed etiam mulieribus lex posita est II Cor. 9.. Unde: Mulierem fortem quis inveniet? Prov. 13. Sicut enim masculus animam fortem et constantem in virtutibus significat, sic mulier dignitatem suam custodientem designat: facta est enim in adjutorium viri Gen. 2.: quæ vero talis est, non debet jumentorum coitu maculari.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est.
Cross References
Exodus 22:18Maleficos non patieris vivere. + 22.18 Maleficos non patieris vivere. Qui præstigiis magicæ artis et diabolicis figmentis agunt, hæreticos intellige, qui a consortio fidelium qui vere vivunt, excommunicandi sunt, donec maleficium erroris in eis moriatur
Leviticus 20:12Si quis dormierit cum nuru sua, uterque moriatur, quia scelus operati sunt: sanguis eorum sit super eos.
Deuteronomy 27:21Maledictus qui dormit cum omni jumento: et dicet omnis populus: Amen. + 27.21 Maledictus. Maledictus est, qui gentilium stultitiam sequitur. Vir aut mulier, non per fragilitatem, sed perseveranter tali commistione inhærens, reus est mortis.