The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 19 › Leviticus 19:28

Leviticus 19:28

Et super mortuo non incidetis carnem vestram, neque figuras aliquas aut stigmata facietis vobis. Ego Dominus. + 19.28 Stigmata. Legislator etiam curam nostri decoris gerit, ne carne abutamur in his etiam quæ corpus deturpant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Ye shall not make any cuttings in your flesh for the dead, nor print any marks upon you: I am the LORD.

In Context

27Neque in rotundum attondebitis comam, nec radetis barbam. + 19.27 Neque in rotundum attondebitis comam, etc. Sicut barbari faciunt: debet quisque esse contentus naturalibus ornamentis, ne Creatorem videatur accusare, tanquam impotentem opus suum perficere, nec in honore dæmonum cicinnos nutrire et fovere, sicut student pagani puerorum capita dæmonibus offerre, quod maxime hic videtur prohibere.

29Ne prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra et impleatur piaculo. + 19.29 Ne prostituas filiam tuam. Carnalem, vel animam. Unde Psal. 21: Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis Unicam meam. Hæc recedendo a Deo tornicantur cum dæmonibus.

Read all of Leviticus 19

Cross References

Leviticus 21:1Dixit quoque Dominus ad Moysen: Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum, + 21.1 Dixit quoque Dominus ad MoysenNe contaminetur, etc. ISICH. Id est nihil omittat ex his quæ expediat sacerdotem docere, etc., usque ad cohabitantium enim non poterit ignorare peccatum.

Deuteronomy 14:1Filii estote Domini Dei vestri: non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo: + 14.1 Non vos incidetis. Usque hodie multæ gentes incidunt se in funeribus mortuorum. Unde: Non vos contristemini sicut et cæteri, qui spem non habent. Hæc autem facere, eorum est qui desperant de resurrectione. Nec facietis. Capilli capitis vestri numerati sunt Matth. 10., id est cogitationes, quas non oportet ab honestate capitis auferre et diabolo offerre, sicut quidam corporales capillos diabolo offerunt.

Jeremiah 16:6Et morientur grandes et parvi in terra ista: non sepelientur, neque plangentur, et non se incident, neque calvitium fiet pro eis. + 16.6 Neque plangentur. ID. Modus fuit apud veteres, et usque hodie permanet, etc., usque ad et quotidie deceptorum funera prosternunt in Ecclesia?

Mark 5:5et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus.

Revelation 14:9Et tertius angelus secutus est illos, dicens voce magna: Si quis adoraverit bestiam, et imaginem ejus, et acceperit caracterem in fronte sua, aut in manu sua: + 14.9 Et angelus tertius. Tres ponit pro fide Trinitatis, cum tria hæc in eadem persona possint considerari.

Revelation 15:2Et vidi tamquam mare vitreum mistum igne, et eos, qui vicerunt bestiam, et imaginem ejus, et numerum nominis ejus, stantes super mare vitreum, habentes citharas Dei: + 15.2 Tanquam mare vitreum mistum igne. Id est baptismum, ubi fidei puritas exigitur, et homines a vitiis mundantur. Habentes citharas, id est mortificantes carnem, quod Deus eis injunxit, vel quod prior ipse fecit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 19:28

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 19:27Leviticus 19Leviticus 19:29 →