Leviticus 19:5
Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino, ut sit placabilis, + 19.5 Si immolaveritis, etc. Omnia fere legis capitula reiterat, ut eorum memoriam auditoribus infigat; sed maxime necessaria, sicut hoc mandatum quod superius proposuit, cum de sacrificiis ageret. Sacrificium salutare accepit, in quo quæ ad salutem pertinent necesse est operari, ut autem sit acceptabile, oportet immolari pietatem et pudicitiam. Hoc enim secundum Apostolum bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui vult omnes homines salvos fieri I Tim. 2.. Comedere autem in die immolationis et altero, est in vita præsenti quæcunque ad salutem pertinent operari: hodie enim et cras pro præsenti sæculo accipiuntur; unde Jacobus: Qui dicitis: Hodie et crastino ibimus in civitatem, etc. Jac. 4.. Dies tertia, quia in ipsa Dominus a mortuis resurrexit, figuram gerit futuri sæculi et resurrectionis, in quo non licebit operari, sed operum suscipere retributionem. Qui ergo hic vivit tanquam illic operaturus sit, tanquam die tertia sacrificium manducaturus, a legislatore hoc facere prohibetur, quia virtutem imperfectam relinquit, tanquam ibi perficere possit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And if ye offer a sacrifice of peace offerings unto the LORD, ye shall offer it at your own will.
In Context
4Nolite converti ad idola, nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester.
Cross References
Leviticus 1:3si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento: masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum: + 1.3 De armento, etc. ISID. Primum sacrificium est vitulus, id est Christus, de armento, id est de patriarcharum stirpe progenitus, qui aratro suæ crucis terram carnis nostræ perdomuit, et Spiritus sancti semen virtutum fruge ditavit. ORIG., ut supra. Vitulus superbus, caro nostra, etc., usque ad oleum autem charitatis et pacis et aliarum virtutum non habuerunt. Ad placandum, etc. Juxta LXX autem hoc acceptum dicit offerenti, scilicet si enim acceptum nobis vere sit, et cor nostrum recte judicans, nullique adhærens passioni, munus ad suscipiendum dignum probaverit: tunc orare in conspectu Domini, id est remissionem possumus obtinere. Unde coram ipso suadebimus corda nostra, quia si reprehenderit nos cor nostrum, scimus quia major est Deus corde nostro, et cognoscit omnia, etc.
Leviticus 3:6Si vero de ovibus fuerit ejus oblatio et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive feminam, immaculata erunt. + 3.6 Si vero de ovibus fuerit, etc. ISICH. Quem præcipiat offerre bovem, etc., usque ad in lumbis quoque operatio generationis.
Leviticus 7:18Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti: quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit.
Leviticus 22:21Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret ut acceptabile sit: omnis macula non erit in eo. + 22.21 Homo qui obtulerit, etc. Præcepit oblationem populi mundam esse: adjungit quales ministri debeant esse et offerre. Pacificorum, etc. Quæ valeant ad salutem et pacem: etsi non possit perfecte philosophari, sicut qui omnia reliquit, qui studet virginitati et hujusmodi. Stella enim differt a stella in claritate I Cor. 15..
Leviticus 22:29Si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, ut possit esse placabilis,
Ezekiel 45:15Et arietem unum de grege ducentorum, de his quæ nutriunt Israël, in sacrificium, et in holocaustum, et in pacifica, ad expiandum pro eis, ait Dominus Deus.