Leviticus 6:16
reliquam autem partem similæ comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento: et comedet in loco sancto atrii tabernaculi. + 6.16 Reliquam, etc., ut non ex toto a theologia cessemus, quia summa scientiæ in futurum conversatur. In loco. Ecclesia, quæ est introitus et vestibulum cœli, in ea oportet de divinitate loqui, unde psal. LXVII: In ecclesiis benedicite Deo, est quisque sibi domestica ecclesia, dum a terrenis negotiis cessat: hic sibi de Deo loqui et theologiam exercere potest. Tales sunt quibus pars sacrificii datur, de Deo, scilicet, meditari et loqui.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 2:3Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini. + 2.3 De sacrificio, etc. ISICH. in Lev. De illa scilicet perfecta et in cœlis abscondita, in Christoque reposita scientia, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi Col. 2.. Aaron, montanus interpretatur, id est, altiora de Deo intelligens; vel arcanus, quasi in se legem Dei et eloquia habens: hic sacrificium offerre potest. Sanctum sanctorum, est de oblationibus Domino: partile enim est quod reliquum est, omnes tamen scientias superans et ad perfectionem exaltans
Leviticus 5:13rogans pro illo et expians: reliquam vero partem ipse habebit in munere. + 5.13 Anima si prævaricans, etc. ISICH. Ab omni peccato abstinendum est, sed maxime ab eo quod contra sancta committitur: quantum autem sit horrendum oblatio testatur. Nusquam enim a principio historiæ, nisi hoc in loco, aries offerri jubetur, in quo necessitas et utilitas sacrificii perhibetur: non offertur hic hircus, non capra, non ovis, non par turturum, aut duo pulli columbarum. Cæremonias per, etc. ORIG. Multæ species sanctificationis sunt. Est oleum, quo ungitur solum tabernaculum; et thymiama, de quo dicitur: Quicunque talem compositionem fecerit, peribit de populis suis: panes quoque propositionis soli mares comedunt, qui sunt de stirpe Aaron. Mystice autem in his quæ sanctificata sunt, peccat, qui in sacro loco aliquid irreverenter usurpat, vel res divinas indigne tractat.
Leviticus 6:26Sacerdos, qui offert, comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi.
Numbers 18:9Hæc ergo accipies de his, quæ sanctificantur et oblata sunt Domino. Omnis oblatio, et sacrificium, et quidquid pro peccato atque delicto redditur mihi, et cedit in Sancta sanctorum, tuum erit, et filiorum tuorum. + 18.9 Et hoc sit vobis ex his quæ sanctificantur sanctis de sacrificiis, etc. ID. Spiritus sanctus ita sanctus est, etc., usque ad tertio autem loco ex hoc fructu diligere debeo etiam inimicos meos. ID., hom. 11. Primitias omnium frugum sacerdotibus lex mandat offerri, etc., usque ad invenies apud Mosen legis titulo signari. ID. Ubi vero dicit: Non occides, Non adulterabis, et hujusmodi, legis titulum non præmisit. Hæc enim mandata sunt, et ideo non exinaniuntur apud discipulos Evangelii, sed implentur. Non enim mandatum, sed lux umbram habere futurorum dicitur bonorum ID. Notandum vero quod lex dupliciter dicitur. Generaliter enim omnia hæc, mandatum, justificationes, præcepta, testimonia, judicia lex dicuntur. Specialiter autem aliqua pars eorum quæ in lege scripta sunt, ut supra dicta. Generaliter vero lex significatur, cum dicitur: Non veni solvere legem, sed adimplere Matth. 5.. Et alibi: Plenitudo legis est dilectio Rom. 13.. Omnia enim quæ in lege scripta sunt legem nominavit. ID. Alibi quoque: Juste, inquit, sectare quod justum est Deut. 16.. Et quid opus est etiam in his allegoriam quærere, cum ædificet littera? ID. Quæro quoque si aliqua, etc., usque ad adjecit tamen Apostolus: Hæc autem sunt allegorica Gal. 4.. Omnis oblatio, etc. ID. Est autem sapientis scribæ et docti de regno Dei, ut sciat de his thesauris proferre nova et vetera, et quomodo penitus litteram occidentem abjiciat et spiritum vivificantem requirat Matth. XIII; I Cor. 3., aut confirmet utilem et necessariam litteræ doctrinam, aut manente historia etiam mysticum sensum introducat, sicut in præsenti loco. ID. Utile est enim sacerdotibus Evangelii offerre primitias, etc., usque ad discipulis autem dicitur: Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio Matth. 5.. ID. Christus nos redemit de maledicto legis, non de maledicto mandati vel testimonii, vel judiciorum, ne scilicet subjecti essemus circumcisioni carnis et sabbatorum observationi, et hujusmodi quæ continentur in lege, non in mandatis Galat. 3.. Abundat ergo justitia nostra, plus quam scribarum et Pharisæorum Matth. 5.; et illi de fructibus terræ gustare non audent, priusquam primitias sacerdotibus offerant, et Levitis decimas separent: ego autem nihil horum faciens, fructibus terræ ita abutar, ut sacerdos et Levita et Dei altare non sentiat. ID. Petrus quoque et Paulus, etc., usque ad et singularum Ecclesiarum eligit et offert primitias. ID. Quisquis etiam doctor, quia docet, prædicat et instruit auditores, agrum Ecclesiæ suæ, id est, credentium corda videtur excolere. Habet quoque culturæ suæ fructum, et in fructu electum aliquem et præcipuum, quem quasi primitias offerat, et alium pro primogenitis, alium pro decimis. ID. Habet forte aliquis primogenitos et inferiores, quos neque pro primitiis, neque pro primogenitis, sed pro decimis possit offerre.
Ezekiel 44:29Victimam et pro peccato et pro delicto ipsi comedent, et omne votum in Israël ipsorum erit.
1 Corinthians 9:13Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sunt, edunt: et qui altari deserviunt, cum altari participant? + 9.13 Nescitis. Redit rursus ad illud quod incœperat, ostendens quia sibi liceat, et tamen non faciat. Naturalis etiam ratio hoc habet, ut quis inde vivat ubi laborat.