Mark 8:15
Et præcipiebat eis, dicens: Videte, et cavete a fermento pharisæorum, et fermento Herodis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Et obliti sunt panes sumere: et nisi unum panem non habebant secum in navi.
16Et cogitabant ad alterutrum, dicentes: quia panes non habemus.
Cross References
Exodus 12:18Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam. + 12.18 Primo mense quarta decima, etc. RAB. Mystice. Vespera quarti decimi diei primi mensis, in quo Pascha celebratur, et agni immolatio perficitur, depositionem veteris hominis significat, et initium novi, qui in baptismo Christi mortem figurante inchoatur. Unde: Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in mortem ipsius baptizati sumus, etc. Gal. 3.. A vespera ergo quarti decimi diei primi mensis usque ad vesperam vicesimi primi integram, scilicet septimanam, azyma jubemur [jubentur] comedere, quia a perceptione baptismi usque ad finem vitæ simpliciter et sine dolo debemus vivere. Unde Petrus: Deponentes omnem malitiam et omnem dolum et simulationem, sicut modo geniti infantes, etc. I Petr. 2..
Numbers 27:19Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine:
1 Chronicles 28:20Dixit quoque David Salomoni filio suo: Viriliter age, et confortare, et fac: ne timeas, et ne paveas: Dominus enim Deus meus tecum erit, et non dimittet te nec derelinquet, donec perficias omne opus ministerii domus Domini.
Matthew 14:1In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu: + 14.1 In illo tempore audivit Herodes. Lucas vero ita: Audivit autem Herodes tetrarcha Luc. 9., etc. Quod ergo ait; Hic est Joannes Joan. 4.. Vel confirmatus quorumdam sententia post hæsitationem dixit, vel adhuc dubius: hæc enim verba ad utrumque se habent.
Matthew 16:11Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum? + 16.11 Cavete a fermento Pharisæorum. A superstitiosa doctrina, quæ more fermenti veri panis simulat se substantiam habere. Per hoc innuit, quid significant quinque panes vel septem. Si enim fermentum dicit hæretica dogmata, panes sunt vera doctrina.
Mark 12:13Et mittunt ad eum quosdam ex pharisæis, et herodianis, ut eum caperent in verbo. + 12.13 Et mittunt ad eum. BEDA. Turbam timebant, atque quod per se non poterant, etc., usque ad et regnum et omnia perdere maluerint, quam esse tributarii.