Leviticus 7:9
Et omne sacrificium similæ, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine præparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur: + 7.9 Habebit pellem. Circumstantiam divitiarum, quas debent offerre vero sacerdoti, qui volunt holocaustum fieri. Sathan circumstantia divitiarum pellem nominavit, dicens: Pellem pro pelle, et omnia quæ habet homo, dabit pro anima sua Job 2.. Hanc dedit Job ut pellem, id est patientiam retineret, quæ pellis dicitur ex qua fiunt multa utilia. Et quidquid in craticula, etc. Quia hæc theologiæ incarnationis proxima sunt, necessario offerentis sacerdotis sunt, id est Christi nati, passi, et qui resurrexit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus.
Cross References
Leviticus 2:10quidquid autem reliquum est, erit Aaron, et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini.
Leviticus 6:16reliquam autem partem similæ comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento: et comedet in loco sancto atrii tabernaculi. + 6.16 Reliquam, etc., ut non ex toto a theologia cessemus, quia summa scientiæ in futurum conversatur. In loco. Ecclesia, quæ est introitus et vestibulum cœli, in ea oportet de divinitate loqui, unde psal. LXVII: In ecclesiis benedicite Deo, est quisque sibi domestica ecclesia, dum a terrenis negotiis cessat: hic sibi de Deo loqui et theologiam exercere potest. Tales sunt quibus pars sacrificii datur, de Deo, scilicet, meditari et loqui.
2 Kings 12:17Tunc ascendit Hazaël rex Syriæ, et pugnabat contra Geth, cepitque eam: et direxit faciem suam ut ascenderet in Jerusalem.
1 Corinthians 9:7Quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? + 9.7 Quis militat. Ne, quia abstinet, coapostolos reprehendisse videretur, addit: Quis militat. CHRYS. Quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? Per illud pericula; hoc autem laborem et miseriam multam et curam ostendit, et tertium item addit exemplum his verbis. Quis pascit, etc. ID. Multam diligentiam, et magistro debitam erga subditos ostendit. Quod ex his apparet: Etenim milites, et agricolæ, et pastores erant apostoli, non bellorum, neque terræ, neque brutorum animantium, sed ratione præditarum animarum, et ejus exercitus qui adversus dæmones armatur. Et de lacte. Lac gregis dicitur quidquid a plebe præpositis datur.
Galatians 6:6Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. + 6.6 Communicet. Bona sua faciat ei communia, et ne excuset, quia Deus non potest falli. Usitatum præceptum est, ut prædicatori verbi Dei præbeat necessaria ille cui prædicatur, quæ boni appellatione recte signavit. Sicut et Dominus in Evangelio cum discipulis loquens ait: Cum mali sitis, nostis bona dare filiis vestris; prævidens autem quosdam obtendere paupertatem, et præceptum velle eludere, addidit: