Leviticus 21:10
Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio consecratæ sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet: + 21.10 Pontifex, etc. Christus magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, qui pro nobis factus est sacerdos et hostia. Consecratæ sunt. Alii sacerdotes in sanguine vituli et arietis consecrabant, vel consummabant, scilicet, manus suas: ipse vero proprio sanguine, crucifixis manibus. Vestimenta non scindet, etc. ISICH. Ex quo enim Verbum caro factum est, etc., usque ad hæc vere sancta sunt indumenta.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 37:34Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore. + 37.34 Scissisque vestibus, etc. ISID. Jacob, posteritatis suæ plorans dispendia, quasi pater filium lugebat amissum, et quasi propheta interitum Judæorum Matth. 26. Scidit vestimentum: quod in passione Domini fecit princeps sacerdotum Luc. 23. Sed et velum templi scissum est, ut prophetaret nudatum populum suum, et divisum ostenderet regnum.
Exodus 29:29Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii ejus post eum, ut ungantur in ea, et consecrantur manus eorum.
Leviticus 8:7vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit, + 8.7 Vestivit. HIERON., ibid. Discamus prius communes sacerdotum vestes, etc., usque ad quia in tela non potest fieri hujusmodi opus. ID. Secunda est ex lino poderis, id est talaris duplici syndone, quam Josephus vocat byssinam, hæc adhæret corpori ita arcta et strictis manicis, ut nulla in veste ruga sit, et usque ad crura descendat. Tales solent habere milites lineas quas camisias vocant, aptas membris et astrictas, ut ad omnia expediti sint. Hac sacerdotes utuntur tunica, habentes vestitorum pulchritudinem, et nudorum celeritatem, quæ dicitur linea. Tertium cingulum, serpentis pelli quam in æstate exuit simillimum, ut longum marsupium in rotundum textum, sub tegmine cocci, purpuræ, hyacinthi, et byssi: propter decorem et fortitudinem, ita polymite distinctum, ut diversos flores et gemmas artificis manu non intextas, sed additas putes. Hoc balteo inter umbilicum et pectus linea tunica stringitur, qui quatuor digitorum habens latitudinem et magna ex parte ad crura descendens, cum expeditione ad sacrificia opus est, in lævum humerum retorquetur. HIERON. Quartum est rotundum, etc., usque ad statim moriturus. ID. Sextum Hebraice, etc., usque ad in humeris portet. ID. Septimum parvulum est, etc., usque ad et una textura videntibus putaretur. ID. Octava est lamina aurea, etc., usque ad totamque pontificis pulchritudinem Dei nomen coronet et protegat. Mala autem Punica et tintinnabula in inferioribus posita fulgura demonstrant et tonitrua, vel terram et aquam et omnia elementa inter se consonantia, et sic sibi perplexa, ut sint in singulis omnia. HIERON. Hebræi quatuor colores, etc., usque ad providentia penetrat universa. ORIG., hom. 6 in Levit. In Exodo, ubi de sacerdotalibus mandatur vestibus, etc., usque ad ne sanctum detur canibus et magaritæ ponantur ante porcos Marc. 7.. Et inducens, etc. LXX: Induit tunicam et præcinxit zonam et vestivit eum epomidem. Incarnationem Christi exsequitur. Totum enim hominem suscepit, corpus scilicet et animam; tunicam terrenum appellavit, quia de terra est; epomidem cœlestem, quia poderis est. Et hyacinthina, qui est color cœlestis: utrumque enim suscepit, et utrumque salvavit. HIERON. In tunica hyacinthina, mala Punica, et tintinnabula: quia tanta debet esse pontificis scientia, ut gressus ejus et motus et omnia vocalia sint, et veritatem, quam mente concepit, habitu resonet; quidquid agit, quidquid loquitur, doctrina sit. Sine tintinnabulis, coloribus diversis, gemmis, floribusque virtutum nec in Ecclesiam ingreditur, nec pontifex est. Humerale, etc. ORIG. Imposuit Moyses pontifici, superhumerale, quod est humerorum ex circumductione vestis ornatus: humeri autem laboris et operis indicta sunt. Vult ergo pontificem in operibus esse ornatum: non enim sufficit sola scientia, sed qui fecerit et docuerit hic magnus vocabitur I Tim. III; Matth. 5.. Superhumerale. HIER. Superhumerale et duos lapides smaragdinos vel onychinos, qui desuper humeros tegunt, interpretantur duo hemisphæria, quorum aliud super terram, aliud sub terra; vel solem et lunam qui desuper rutilant. ID. Duo lapides in superhumerali Christus et Ecclesia, duodecim apostolorum qui ad prædicationem missi sunt nomina continentes, vel littera et spiritus in quibus omnia legis mysteria; a dextris spiritus, a sinistris littera II Cor. 3.. Per litteras ad verba, per verba venimus ad sensum. Pulcher ordo ipso habitu sacramenta significans: in humeris opera, in pectore ratio, unde et pectusculum comedunt sacerdotes.
Leviticus 10:6Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus: Capita vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere, ne forte moriamini, et super omnem cœtum oriatur indignatio. Fratres vestri, et omnis domus Israël, plangant incendium quod Dominus suscitavit: + 10.6 Capita, etc. Ad litteram. Quia nuper fuerant Deo consecrati, præcipit ut sancta vestimenta non deponant, sed parati servire Deo assistant. Allegorice autem, ne in Christo divisionem personarum faciant. Caput enim Christi Deus est, Christus autem ex divinitate constat et humanitate; capitis enim, id est divinitatis tiara humanitas est, qua tecta fuit velut pileo divinitas; hæc non est auferenda, nec divisio personarum in Christo prædicanda, sed duarum substantiarum una persona. Capita vestra, etc. AUG., quæst. 32 in Lev. Ne scilicet cidares deponant, etc., usque ad unde addit: Fratres vestri et omnis domus Isræl plangant incendium. ISICH. Non ignoramus quid cidares significent, etc., usque ad de qua: Unctio ejus docet vos de omnibus.
Leviticus 16:32Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit, et cujus manus initiatæ sunt ut sacerdotio fungatur pro patre suo: indueturque stola linea et vestibus sanctis,
Numbers 35:25liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.