The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 35 › Numbers 35:25

Numbers 35:25

liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the congregation shall deliver the slayer out of the hand of the revenger of blood, and the congregation shall restore him to the city of his refuge, whither he was fled: and he shall abide in it unto the death of the high priest, which was anointed with the holy oil.

In Context

24et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis quæstio ventilata:

26Si interfector extra fines urbium, quæ exulibus deputatæ sunt,

Read all of Numbers 35

Cross References

Exodus 29:7et oleum unctionis fundes super caput ejus: atque hoc ritu consecrabitur.

Leviticus 8:12Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit: + 8.12 Fundens, etc. Caput Christi divinitas. Sicut enim caput a pedibus non dividitur, sic nec divinitas Christi ab humanitate post unctionem I Cor. 11.. Unde ait: Unxit te, Deus Deus tuus, etc. Psal. 54. Sic enim Deus ungitur et sanctificatur.

Numbers 35:28Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam. + 35.28 Postquam autem ille obierit. GREG., homil. 6 in Ezech. Post mortem summi pontificis, homicida jubetur reverti in terram suam, quia humanum genus peccando sibi mortem intulit post mortem veri sacerdotis, id est Christi, absolutionem reatus accepit.

Romans 3:24Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu, + 3.24 Justificati gratis. Non per legem, non per propriam voluntatem, sed per gratiam Christi, non tamen quod sine nostra voluntate fiat. Sed voluntas nostra ostenditur infirma per legem: ut sanet gratia voluntatem, et sanata voluntas impleat legem, non constituta sub lege nec indigens lege. Gratis, id est nullis operum præcedentibus meritis, alioqui gratia jam non est gratia, quandoquidem ideo datur non quia bona opera fecimus, sed ut ea facere valeamus.

Hebrews 4:14Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit cælos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem. + 4.14 Habentes ergo. Hic incipit dicere de pontifice Christo, quomodo sufficiens, et quomodo dignior veteri sacerdote. Quem etiam immutat, et legem, quæ sub illo est, per meliorem legem suam, et quomodo necessarius nobis ad justitiam et salutem.

Hebrews 9:12neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa. + 9.12 In sancta. Exponit quod dixerat: Tabernaculum non manufactum, sancta sanctorum, id est cœlestia.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 35:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 35:24Numbers 35Numbers 35:26 →