Leviticus 21:11
et ad omnem mortuum non ingredietur omnino: super patre quoque suo et matre non contaminabitur. + 21.11 Ad omnem mortuum, etc. ISICH. LXX: Animam mortuam. Anima quæ peccaverit ipsa morietur Ezech. XVIII; Isa. 53.. Hac morte maxime gentes perierunt, quæ nec legem nec doctrinam habuerunt; sed Christus peccata omnium tulit, et tamen impollutus mansit. AUG. quæst. 81 in Lev. Ad omnem mortuum, etc. LXX: Super omnem animam mortuam non introibit. Quomodo dicat animam mortuam, etc., usque ad quod secundum non prohibuit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Neither shall he go in to any dead body, nor defile himself for his father, or for his mother;
In Context
Cross References
Leviticus 19:28Et super mortuo non incidetis carnem vestram, neque figuras aliquas aut stigmata facietis vobis. Ego Dominus. + 19.28 Stigmata. Legislator etiam curam nostri decoris gerit, ne carne abutamur in his etiam quæ corpus deturpant.
Numbers 6:7nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput ejus est. + 6.7 Nec super patris ID. Id est, nullus carnalis eum retrahat affectus, omnis persona, omnis dignitas, omnis consanguinitas Christi servitio postponenda est. Consecratio Dei. ID. Id est, Spiritus sancti gratia in corde ejus diffusa est, unde: Nolite contristare Spiritum sanctum, in quo signati estis omnes Ephes. 4..
Deuteronomy 33:9Qui dixit patri suo et matri suæ: Nescio vos: et fratribus suis: Ignoro vos: et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt. + 33.9 Qui dixit patri suo. Quando fecerunt vitulum aureum, jubente Moyse, Levitæ, accincti gladiis, a porta usque ad portam idololatras interfecerunt. In ultione idololatriæ quasi suos non cognoscebant, quia sine differentia occidebant. Unde: Nisi quis reliquerit patrem et matrem et uxorem et filios propter me, non est meus discipulus Luc. 18.. Qui dixit patri suo et matri, etc. Debemus et temporaliter his cum quibus vicinius conjungimur, plus prodesse. Debemus copulam terrenæ cognationis agnoscere; sed si cursum mentis præpedit, ignorare, ut affectus mentis viscera repleat, sed a spiritali proposito non avertat. Hæc bene vaccæ innuunt, quæ sub arca Domini ad montana tendentes, affectu et rigido sensu gradiuntur: pro vitulis pergentes mugiebant sed accepto, itinere gressus non deflectebant.
Matthew 12:46Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quærentes loqui ei. + 12.46 Ecce mater ejus. RAB. Mystice. Mater et fratres populus est Judæorum qui Jesu intus docente non possunt intrare, quia spiritualiter ejus verba, etc., usque ad Fratres Domini sunt consobrini ejus, filii Mariæ materteræ ejus: quæ dicitur mater Jacobi minoris et Joseph, et Judæ et Simonis.
Luke 14:26Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. + 14.26 Si quis venit. Simul et odisse et diligere possumus: ut et cognitione conjunctos, et divino præcepto diligamus, et quos adversarios in via Dei patimur, odiendo et fugiendo nesciamus. Adhuc. Tunc bene animam odimus, cum ejus carnalibus desideriis non acquiescimus, sed reluctamur et frangimus.