The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 22 › Leviticus 22:21

Leviticus 22:21

Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret ut acceptabile sit: omnis macula non erit in eo. + 22.21 Homo qui obtulerit, etc. Præcepit oblationem populi mundam esse: adjungit quales ministri debeant esse et offerre. Pacificorum, etc. Quæ valeant ad salutem et pacem: etsi non possit perfecte philosophari, sicut qui omnia reliquit, qui studet virginitati et hujusmodi. Stella enim differt a stella in claritate I Cor. 15..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And whosoever offereth a sacrifice of peace offerings unto the LORD to accomplish his vow, or a freewill offering in beeves or sheep, it shall be perfect to be accepted; there shall be no blemish therein.

In Context

20si maculam habuerit, non offeretis, neque erit acceptabile.

22Si cæcum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas, aut scabiem, aut impetiginem: non offeretis ea Domino, nec adolebitis ex eis super altare Domini. + 22.22 Si cæcum fuerit, etc. Qui Deum ignorat et ejus ministerium, nec aliis potest exponere; unde circa se et circa alios, et circa ministerium, negligenter agit. Unde: Videte quoniam omnes nesciverunt, universi canes muti, non valentes latrare Isa. 56.. Si fractum. Pede vel manu: cujus actio scilicet vel voluntas debilis est vel distorta, non est dignus salute et sacris altaribus. Si cicatricem. Detractorem notat: pessimus enim hic moribus et asperrimum vulnus non facile mitigatur. Si papulas. LXX: linguam incisam: qui scilicet propter sordidam vitam perdidit docendi fiduciam; unde David: Peccatori dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? etc. Psal. XLIX. Scabiem vel impetiginem. Fornicator significatur, qui maculat corpus suum. Qui enim fornicatur, in corpus suum peccat I Cor. 6.. Non offeretis ea Domino. LXX: Non offerent hæc Domino: tales enim ministerio altaris non sunt offerendi. Sacrificium pacificorum non addit sicut superius, ut de ministris altaris hoc dici intelligamus qui holocaustum debent esse, et vitam perfectam et consummatam agere. Aure et cauda amputatis, etc. Aure amputatus est, qui inobediens est, qui verbis turpibus delectatur, bona aversatur. Voluntarie, etc. Talis enim vel mandata operatur, et dicitur bos; vel simplex est, et ovis appellatur. Ideo non omnino adversamur, aut in parte inimici deputamus, sed docemus et exhortamur. Vel tusis, etc. Qui illatis tentationibus cedit, et animæ fortitudinem perdit. Non enim oportet hæc pati, nec cedere hosti affligenti. Unde: Utquid tristis incedo, dum affligit me inimicus Psal. 41.? Ablatisque. Qui una actione prava quasi cultro seipsum abscindit a conjunctione Dei, privatus prole virtutis et signis virilitatis: alter enim est qui paulatim conteritur.

Read all of Leviticus 22

Cross References

Genesis 35:1Interea locutus est Deus ad Jacob: Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.

Leviticus 3:6Si vero de ovibus fuerit ejus oblatio et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive feminam, immaculata erunt. + 3.6 Si vero de ovibus fuerit, etc. ISICH. Quem præcipiat offerre bovem, etc., usque ad in lumbis quoque operatio generationis.

Numbers 15:3et feceritis oblationem Domino in holocaustum, aut victimam, vota solventes, vel sponte offerentes munera, aut in solemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino, de bobus sive de ovibus:

Deuteronomy 23:21Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere: quia requiret illud Dominus Deus tuus, et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum. + 23.21 Non tardabis reddere. Unde Salomon: Ruina est homini post vota tractare vel tardare Proverb. 10..

Proverbs 7:14Victimas pro salute vovi; hodie reddidi vota mea:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 22:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 22:20Leviticus 22Leviticus 22:22 →