Leviticus 3:1
Quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino. + 3.1 Quod si hostia, etc. ORIG. homil. 3 in Levit. Transmissis cæteris, de salutaribus sacrificiis dicit, quæ de animalibus, id est bobus et capris et ovibus offeruntur, et nihil ultra ad immolandum substituitur: nec aves quidem, quæ in offerendis muneribus substitutæ sunt superius. Qui enim salutares offert hostias salutis suæ conscius est: necesse ergo habet ut magna et perfecta offerat, unde Apostolus: Perfectorum autem est cibus solidus Heb. 5.. ISICH. Quod si hostia, etc. Sunt secundum leges diversæ hominum conversationes, etc., usque ad oportet enim eas digne conversari, ut perveniant ad salutem. Marem sive feminam, etc. ISICH. Superius in holocaustum tantum mares offeruntur, etc., usque ad id est infirma opera cum fortioribus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 24:5Misitque juvenes de filiis Israël, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos.
Leviticus 1:3si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento: masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum: + 1.3 De armento, etc. ISID. Primum sacrificium est vitulus, id est Christus, de armento, id est de patriarcharum stirpe progenitus, qui aratro suæ crucis terram carnis nostræ perdomuit, et Spiritus sancti semen virtutum fruge ditavit. ORIG., ut supra. Vitulus superbus, caro nostra, etc., usque ad oleum autem charitatis et pacis et aliarum virtutum non habuerunt. Ad placandum, etc. Juxta LXX autem hoc acceptum dicit offerenti, scilicet si enim acceptum nobis vere sit, et cor nostrum recte judicans, nullique adhærens passioni, munus ad suscipiendum dignum probaverit: tunc orare in conspectu Domini, id est remissionem possumus obtinere. Unde coram ipso suadebimus corda nostra, quia si reprehenderit nos cor nostrum, scimus quia major est Deus corde nostro, et cognoscit omnia, etc.
Leviticus 7:11Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino.
Leviticus 17:5Ideo sacerdoti offerre debent filii Israël hostias suas, quas occident in agro, ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii, et immolent eas hostias pacificas Domino.
Leviticus 22:21Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret ut acceptabile sit: omnis macula non erit in eo. + 22.21 Homo qui obtulerit, etc. Præcepit oblationem populi mundam esse: adjungit quales ministri debeant esse et offerre. Pacificorum, etc. Quæ valeant ad salutem et pacem: etsi non possit perfecte philosophari, sicut qui omnia reliquit, qui studet virginitati et hujusmodi. Stella enim differt a stella in claritate I Cor. 15..
Numbers 7:17et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Nahasson filii Aminadab.