Leviticus 23:20
Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum ejus. + 23.20 Cedent in usum, etc. In usum ejus sacerdotis, id est, Christi, qui est sacerdos noster et Dominus noster: ipsius sunt panes primitiarum et agni mandatorum, ipse in Paulo loquebatur, ipse omnia quæ dicta sunt obtulit; primus pacem discipulis annuntiavit, et sanctimoniam custodivit, sicut Sanctus sanctorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 7:29Loquere filiis Israël, dicens: Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus. + 7.29 Qui offert victimam. ORIG. hom. 5 in Levit. Alia littera, etc., usque ad et salutis suæ conscius gratias Domino refert. ID., ibid. Sacrificium quod dicitur salutare, etc., usque ad qui portant vasa Domini.
Leviticus 10:14Pectusculum quoque quod oblatum est, et armum qui separatus est, edetis in loco mundissimo tu et filii tui, et filiæ tuæ tecum: tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israël: + 10.14 Pectusculum, etc. AUG., quæst. 34. Pectusculum. Quamvis singulis singula nomina data sint, etc., usque ad de pectusculo imponebatur altari.
Numbers 18:8Locutusque est Dominus ad Aaron: Ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum. Omnia quæ sanctificantur a filiis Israël, tradidi tibi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna. + 18.8 Locutus est Dominus, etc. RAB., in Num., tom. 2. Alia littera, etc., usque ad qui cum semper comedatur semper permanet, imo augetur. Primitiarum. Primitiæ litterales consumuntur, spirituales custodiuntur. Quanto enim verbum Dei amplius sumpseris, tanto abundabit. Omnia quæ sanctificatur a filiis Isræl. ORIG., hom. 11. Alia littera, etc., usque ad non sanctificatur, nec inter primitias recipitur. ORIG. Videtur autem secundum litteram proselytos excludere, etc., usque ad qui faciunt patres in Ecclesiam introire. ID. Ter etiam in anno apparere jubetur omne masculinum, non femininum Exod. 23.. A filiis, non a filiabus. Non enim otiose alibi nominat cum filiis etiam filias, alibi filiarum non facit mentionem. Quæ tamen specialiter non ad sexum, sed ad discretionem animarum referenda sunt. ID. Difficile invenies sanctos, quibus Deus eximium præbeat testimonium filias genuisse, Abraham et Isaac non genuerunt filias. Solus Jacob unam filiam genuit, et ipsa fratribus et parentibus opprobrium fuit, et vindictæ furorem fratribus incitavit.
Luke 2:14[Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.] + 2.14 Et in terra pax. Quando peccando eramus a Deo extranei, extraneos nos angeli deputabant; sed quia cognovimus regem nostrum, recognoverunt nos angeli cives suos. Et timet angelus adorari ab humana natura quam in suo rege considerat. Hominibus bonæ voluntatis. BEDA. Qui suscipiunt natum Christum, non his qui audita ejus nativitate sunt turbati et eum persecuti. Non est pax impiis, dicit Dominus Isa. 48..
Ephesians 2:14Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua, + 2.14 Qui fecit utraque unum. Ipse enim est lapis angularis, in quo duo populi tanquam parietes de diverso angulo venientes sibimet, quasi in pacis osculo copulantur. Parietem. Id est, obstaculum hinc ex lege, inde ex idololatria.