Leviticus 23:28
Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus: quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester. + 23.28 Dies propitiationis. ISICH. Duo significat, quia in hoc tempore propitiationem suscipiemus, et ideo in illo ab omni malo abstinere debemus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
29Omnis anima, quæ afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis:
Cross References
Leviticus 16:33et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare, sacerdotes quoque et universum populum.
Isaiah 53:10Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. + 53.10 Semen longævum. Verbum Evangelii scilicet quod non veterascet, sicut Vetus Testamentum, unde: Exiit qui seminavit semen suum Luc. 8.
Zechariah 3:9Quia ecce lapis quem dedi coram Jesu: super lapidem unum septem oculi sunt: ecce ego cælabo sculpturam ejus, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terræ illius in die una.
Hebrews 9:12neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa. + 9.12 In sancta. Exponit quod dixerat: Tabernaculum non manufactum, sancta sanctorum, id est cœlestia.
Hebrews 10:10In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel. + 10.10 Sanctificati, etc. Facta peccatorum purgatione, reconciliati sumus Deo.
1 John 2:2et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.