Leviticus 16:33
et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare, sacerdotes quoque et universum populum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 20:25Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus: si enim levaveris cultrum super eo, polluetur. + 20.25 De sectis lapidibus. ISID. Secti lapides sunt qui unitatem scindunt, et seipsos dividunt a societate fratrum: hos in corpore suo non recipit Christus, cujus corporis figuram altaris constructio significat. Lapides non secti ex quibus altare construi jubetur, sunt qui per fidem in unitate solidantur; de quibus dicitur I Petri 2: Vos estis lapides vivi, coædificati in domos spirituales. His non est injectum ferrum, quia incorrupti sunt, et jacula maligni ignita non receperunt: omnes unum altare faciunt in unitate fidei et concordia charitatis
Leviticus 16:11His rite celebratis, offeret vitulum, et rogans pro se, et pro domo sua, immolabit eum: + 16.11 Vitulum. Quando Christus pro Judaicæ plebis liberatione offertur, vitulus dicitur: quia legis justificationem observabat. Unde ait: Non veni legem solvere, sed adimplere Matth. 5.; qui factus est ex muliere, ut eos qui sub lege erant, redimeret Gal. 4.. Recte ergo dicitur vitulus, quasi mandatis legis subjugatus. ISICH. Sacrificium Christi esse quidem carnis per virtutem divinitatis, et in beneplacito Patris, et propitiationem pro peccatis nostris: et ad subministrationem spiritus peragi legislator manifestat.
Leviticus 16:18Cum autem exierit ad altare quod coram Domino est, oret pro se, et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua ejus per gyrum: + 16.18 Et sumptum sanguinem. Quia passione sua cornua altaris, id est quatuor principales virtutes sanctificavit.
Leviticus 23:28Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus: quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester. + 23.28 Dies propitiationis. ISICH. Duo significat, quia in hoc tempore propitiationem suscipiemus, et ideo in illo ab omni malo abstinere debemus.