Zaccharias Propheta 3:9
Quia ecce lapis quem dedi coram Jesu: super lapidem unum septem oculi sunt: ecce ego cælabo sculpturam ejus, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terræ illius in die una.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10In die illa, dicit Dominus exercituum, vocabit vir amicum suum subter vitem et subter ficum.]
Read all of Zaccharias Propheta 3
Cross References
Exodus 28:11Opere sculptoris et cælatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israël, inclusos auro atque circumdatos: + 28.11 Inclusos auro, etc. BED., ibid. Apte lapides includi auro atque circumdari jubentur, etc., usque ad custodia mentis valeant prolabi.
Exodus 28:36Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino. + 28.36 Facies et laminam, etc. ID., ibid., c. 7. Lamina aurea in fronte pontificis, etc., usque ad ut eamdem resurrexisse fateamur. Sanctum Domino, etc. ID. Quod in lamina sculpi jubetur, etc., usque ad quam reparavit sua passione. ID. Sanctum Domini auro sculptum in fronte portamus, etc., usque ad qui omnibus debent exemplum virtutis ostendere.
2 Chronicles 16:9Oculi enim Domini contemplantur universam terram, et præbent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti, et propter hoc ex præsenti tempore adversum te bella consurgent.
Isaiah 8:14et erit vobis in sanctificationem; in lapidem autem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israël; in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem. + 8.14 In lapidem. ID. Quem reprobaverunt ædificantes, etc., usque ad peccata peccatis sociantes et vincti laqueis delictorum. Duabus domibus. Vel in duabus familiis, etc., usque ad per traditiones suas legis præcepta dissipaverunt et maculaverunt.
Isaiah 53:4Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit; et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum.
Jeremiah 50:20In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus, quæretur iniquitas Israël, et non erit, et peccatum Juda, et non invenietur: quoniam propitius ero eis quos reliquero.