Numbers 15:35
Dixitque Dominus ad Moysen: Morte moriatur homo iste: obruat eum lapidibus omnis turba extra castra.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
34Qui recluserunt eum in carcerem, nescientes quid super eo facere deberent.
36Cumque eduxissent eum foras, obruerunt lapidibus, et mortuus est, sicut præceperat Dominus.
Cross References
Leviticus 20:2Hæc loqueris filiis Israël: Homo de filiis Israël, et de advenis qui habitant in Israël, si quis dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur: populus terræ lapidabit eum.
Leviticus 24:23Locutusque est Moyses ad filios Israël: et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi. + 24.23 Et eduxerunt, etc. Experimento ipso egem confirmatam ostendit, ut et tu blasphemare imeres, et peccatum fugeres, quod non solum princeps, sed tota multitudo vindicat. Omnes enim communiter blasphemos debent punire, qui omnium auctori non metuerunt detrahere, et omnes ab eo separare.
1 Kings 21:13Et adductis duobus viris filiis diaboli, fecerunt eos sedere contra eum: at illi, scilicet ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: Benedixit Naboth Deum et regem: quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem, et lapidibus interfecerunt.
Hebrews 13:11Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. + 13.11 Quorum enim, etc. Per duplicem allegoriam, quarum una est Veteris, et altera Novi Testamenti, probat corpus Christi non esse edendum ab his qui tabernaculo deserviunt. Ad hoc enim corpora animalium extra castra cremantur, et propterea Christus extra portam passus est, ut nos, qui corpore et sanguine ejus a peccatis mundari volumus, improperia et angustias passuri, tabernaculi delicias deseramus. Animalium. Christus per illa animalia significabatur.