Genesis 9:5
Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 42:22E quibus unus Ruben, ait: Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum: et non audistis me? en sanguis ejus exquiritur. + 42.22 Nesciebant autem, etc. Aug., ibid. Quid est quod cum inter se pœnitentes loquerentur de Joseph, etc., usque ad sicut ipsum in exteras provincias vendiderant.
Exodus 21:12Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.
Leviticus 19:16Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus. + 19.16 Non eris criminator. ISICH. LXX: Non ambulabis in domo, etc., usque ad qui tanto crimini est conjunctus. Non stabis contra. Quasi non te conjunges his qui proximis insidiantur, sicut multi, aliis sociati, faciunt quod per se non possunt.
Leviticus 24:21Qui percusserit jumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur. + 24.21 Qui percusserit, etc. Hæc secundum litteram Judæis erant necessaria, qui non poterant capere: Si quis percusserit te in dexteram maxillam, præbe illi et alteram Matth. 5.. Sed cum essent malevoli, mala inferre volebant, et non pati. Ideo metu alternæ pœnæ erant a scelere revocandi.
Numbers 35:17Si lapidem jecerit, et ictus occubuerit, similiter punietur.
Numbers 35:21aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit: percussor homicidii reus erit: cognatus occisi statim ut invenerit eum, jugulabit.