Exodus 21:12
Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He that smiteth a man, so that he die, shall be surely put to death.
In Context
11Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.
Cross References
Genesis 9:5Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.
Exodus 20:13Non occides. + 20.13 Non occides, etc. AUG., quæst. 61 in Exod. Et quod dictum est: non occides, non putandum est fieri contra hoc præceptum quod lex occidit, vel occidi aliquem Deus jubet: ille enim facit, qui jubet quod ministrum negare non licet.
Numbers 35:16Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est, reus erit homicidii, et ipse morietur. + 35.16 Reus, id est æternæ morti obnoxius; unde, Si quis scandalizaverit unum ex pusillis istis qui in me credunt, etc. Matth. 18.. Et alibi: Omnis qui oderit fratrem suum, homicida est, nec habet vitam æternam I Joan. 3. Hic secundum Exodum ab altari jubetur avelli Exod. 21., quia indignus sacramentis Dominicis a participatione sacri altaris removetur, nec revocatur ad veniam nisi per condignam pœnitentiam.
Deuteronomy 19:11Si quis autem, odio habens proximum suum, insidiatus fuerit vitæ ejus, surgensque percusserit illum, et mortuus fuerit, fugeritque ad unam de supradictis urbibus, + 19.11 Si quis autem odio habens proximum. Qui malitia aliquem percutit, et in mortem animæ ducit, reus est æternæ mortis, unde: Si quis scandalizaverit unum de pusillis qui in me credunt, etc. Et alibi: Qui odit fratrem homicida est, et non habebit vitam æternam Matth. XVIII; I Joan. 3.. Hic ab altari divellitur, tanquam sacramentis Dominicis indignus, nec veniam nisi per condignam pœnitentiam promeretur. Qui autem non sponte occidit, habet urbes refugii, Ecclesiam scilicet catholicam, ubi se angustia pœnitentiæ cœrcens, per omne tempus præsentis vitæ bonis operibus studeat, et si spem in morte summi pontificis, scilicet Redemptoris sui, posuerit, tandem merebitur salvari. Qui fraternum odium retinet in corde, non potest fructuosam pœnitentiam agere, nec Deum sibi placare.
Matthew 26:52Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. + 26.52 Gladio peribunt. Gladio illo quo igneus vertitur ante paradisum, id est, divinæ vindictæ, et gladio spiritus, id est, verbi Dei.