Leviticus 25:18
Facite præcepta mea, et judicia custodite, et implete ea: ut habitare possitis in terra absque ullo pavore, + 25.18 Facite præcepta. Ne quis audita moderatione vendendi et emendi segnior fieret, et condescensio ipsa noceret, caute adjungit: Facite præcepta, etc. Neminem siquidem vult vacare, sed secundum virtutem fructificare. Virtutem quoque conscientia cujusque examinat. Et judicia, etc. ID. Non corrumpentes intentionem vel operationem eorum; velut si quis eleemosynam tribuit, non alii noceat ut alii prosit: præceptum enim quod eleemosynam fieri jussit, justam esse voluit. Quod si dixeritis, etc. ID. Quia per duos annos terram vacare præceperat, ne conturbarentur tanquam solliciti quid comederent aut quid biberent, ait: Dabo benedictionem meam, etc. Matth. 6.. Et notandum quia cum Christus dicat: Nolite cogitare de crastino, lex jubet ne cogitent de tribus annis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 19:37Custodite omnia præcepta mea, et universa judicia, et facite ea. Ego Dominus.
Leviticus 26:6Dabo pacem in finibus vestris: dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias, et gladius non transibit terminos vestros. + 26.6 Et gladius non. ISICH. Quia pax erit in finibus vestris; modo ex concupiscentiis sunt bella et lites.
Deuteronomy 28:1Si autem audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custodias omnia mandata ejus, quæ ego præcipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quæ versantur in terra. + 28.1 Si autem audieris. Sicut inobedientibus prædicit maledictiones et supplicia, sic obedientibus promittit benedictiones et præmia.
Deuteronomy 33:28Habitabit Israël confidenter, et solus. Oculus Jacob in terra frumenti et vini, cælique caligabunt rore. + 33.28 Oculus Jacob. Qui hic vitiis supplantandis desudabat, ibi se levissimo mentis intuitu gloriam Christi, qui propter nos terram veræ carnis accepit, indesinenter contemplabitur: ut cujus hic corpore et sanguine per sacramentum frumenti et vini pascebatur, ibi divinitatis ejus perpetua visione saginetur, unde: Satiabor cum apparuerit gloria tua Psal. 16.. Et alibi: Manifestabo ei meipsum Joan. 14.. Tunc Jacob in perfectum Isræl conversus, facie ad faciem Deum videbit, tam larga, tam subtili, tam delectabili Dei cognitione, quasi levissimo rore repletus, ut prædicatorum scientia qua in præsenti instruimur caligare videatur; unde: Sive scientia destruetur I Cor. 13.. Et alibi: Tenebrosa aqua in nubibus æris, præ fulgorem in conspectu ejus Psal. 17., ad quam cum perventum fuerit, omnis hæc doctrina cessabit, et erunt omnes docibiles Dei Joan. 6.; unde merito adjungit: Beatus es, Isræl, etc Cælique caligabunt, quasi tam abundanter terræ fecundandæ ros infundetur, ut hominum tenebrescat obtuitus. In quo significatur, quia Judæi cum terrenam opulentiam ultra modum diligerent, caligaverunt, et Christum cognoscere non potuerunt; unde: Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, etc.
Psalms 4:8A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt. + 4.8 A fructu. CAS. Quia putant in his consummatum bonum. Hæc tria tanquam usibus humanis magis accommoda pro omnibus divitiis ponit. 1
Proverbs 1:33Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.] + 1.33 Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, etc. Potest in hac vita intelligi, et in futura, etc., usque ad resurrectionis quiescet.