Leviticus 25:21
dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum: + 25.21 Dabo benedictionem. ID. Christum. Unde benediximus vobis in nomine Domini, id est, Christo, qui est nomen Patris. Qui Patrem nobis nominavit, et manifestavit; hic in sexto anno venit, id est, in perfectione, quam significat senarius; et ut hominem reformaret, quem formaverat die sexto, quod ibi sextus dies, hic sextus annus dicitur, quia inter formationem nostram et reformationem multa tempora defluxerunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20Quod si dixeritis: Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras?
Cross References
Genesis 41:47Venitque fertilitas septem annorum: et in manipulos redactæ segetes congregatæ sunt in horrea Ægypti.
Exodus 16:29videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices: maneat unusquisque apud semetipsum; nullus egrediatur de loco suo die septimo.
Leviticus 25:8Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem: + 25.8 Numerabis quoque. Interrogemus Judæos, si septimum diem ut aiunt legislator honoravit, et ab operibus vacare præcepit, quare quinquagesimum annum celebrari præcepit: septem enim hebdomadæ annos quadraginta novem faciunt. Non ergo quinquagesimo vacare oporteret, nisi mysterium lex significaret, quod Judæorum infirmitas non caperet. Duplex enim a Deo visibilium omnium significatur consummatio; una cujusque singularis, altera omnium communis, quando tempus operandi non erit; in superioribus primam, in his insinuat secundam. Septem. In hebdomada dierum humanum sæculum dividitur. Cum igitur hic numerus multiplicatus in semetipso fuerit, et tota completa ætas sæculi, et tempus devolutum ad finem pervenerit, succedit quinquagesimus quasi quadragesimo nono anno, in quo erit resurrectio, unde subdit: Et clangens buccina mense septimo, etc. Unde Apostolus: In tuba Dei descendent de cœlo, et mortui qui in Christo sunt resurgent incorrupti Thes. 4.. Oportet enim suscitantem præcedere tubam: ideo in quadragesimo et nono anno, in quo communis est consummatio, tuba canere præcepit.
Deuteronomy 28:8Emittet Dominus benedictionem super cellaria tua, et super omnia opera manuum tuarum: benedicetque tibi in terra, quam acceperis. + 28.8 Benedicetque. Bonis operibus tribuens incrementum et felicem successum. Cœlum. Prophetas et apostolos, de quibus dicitur, Cœli enarrant gloriam Dei: quos Dominus aperit, cum per eos doctrinæ abundantiam tribuit, ut carnalium corda hoc imbre irrigata proferant germina bonorum operum. Fænerabis. Id est tanta erit abundantia tibi, quod poteris dare pecuniam gentibus, illis vero non tanta. Vel, doctrina ecclesiastica intelligitur. Fænerabis gentibus. Fœnerat Ecclesia gentibus multis, quando divina charismata expendit nationibus. Nec fœnus accipit, quia non præsentem remunerationem, sed futuram inquirit. Excellit enim omnibus, et caput est orbis, non cauda. Semper supra est, et non infra; quia licet pressuras et persecutiones malorum in mundo patiatur, fortior tamen adversariis est, fide et virtute præeminet universis. Unde, constituet te Dominus in caput, etc.
Proverbs 10:22[Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio.