The Bible Software
bible.softwareDeuteronomiiDeuteronomii 28 › Deuteronomii 28:8

Deuteronomii 28:8

Emittet Dominus benedictionem super cellaria tua, et super omnia opera manuum tuarum: benedicetque tibi in terra, quam acceperis. + 28.8 Benedicetque. Bonis operibus tribuens incrementum et felicem successum. Cœlum. Prophetas et apostolos, de quibus dicitur, Cœli enarrant gloriam Dei: quos Dominus aperit, cum per eos doctrinæ abundantiam tribuit, ut carnalium corda hoc imbre irrigata proferant germina bonorum operum. Fænerabis. Id est tanta erit abundantia tibi, quod poteris dare pecuniam gentibus, illis vero non tanta. Vel, doctrina ecclesiastica intelligitur. Fænerabis gentibus. Fœnerat Ecclesia gentibus multis, quando divina charismata expendit nationibus. Nec fœnus accipit, quia non præsentem remunerationem, sed futuram inquirit. Excellit enim omnibus, et caput est orbis, non cauda. Semper supra est, et non infra; quia licet pressuras et persecutiones malorum in mundo patiatur, fortior tamen adversariis est, fide et virtute præeminet universis. Unde, constituet te Dominus in caput, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The LORD shall command the blessing upon thee in thy storehouses, and in all that thou settest thine hand unto; and he shall bless thee in the land which the LORD thy God giveth thee.

In Context

7Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo: per unam viam venient contra te, et per septem fugient a facie tua. + 28.7 In conspectu tuo. Ut gaudeas: Lætabitur justus cum viderit vindictam Psal. 57..

9Suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum, sicut juravit tibi: si custodieris mandata Domini Dei tui, et ambulaveris in viis ejus.

Read all of Deuteronomii 28

Cross References

Leviticus 25:21dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum: + 25.21 Dabo benedictionem. ID. Christum. Unde benediximus vobis in nomine Domini, id est, Christo, qui est nomen Patris. Qui Patrem nobis nominavit, et manifestavit; hic in sexto anno venit, id est, in perfectione, quam significat senarius; et ut hominem reformaret, quem formaverat die sexto, quod ibi sextus dies, hic sextus annus dicitur, quia inter formationem nostram et reformationem multa tempora defluxerunt.

Leviticus 26:10Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis. + 26.10 Comedetis. ORIG. Vetus lex et prophetæ, etc., usque ad et induimus novum.

Deuteronomy 15:10Sed dabis ei: nec ages quippiam callide in ejus necessitatibus sublevandis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore, et in cunctis ad quæ manum miseris.

Psalms 1:3Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur. + 1.3 Et erit. Ibid. Hic ostenditur utilis nobis, dans fructum vitæ, et folia, et obumbrans, Beatus vir. Sed in lege. Et erit. Plena definitio beati viri. Hæc omnia non omni beato viro, sed soli Christo, conveniunt. Tanquam lignum. Ibid. Secundum similitudinem ligni vitæ quod est in paradiso, unde obediens homo comederet. Lignum. Ibid. In paradiso est lignum vitæ, lignum ad vitam, et lignum scientiæ boni et mali. Aquarum. AUG. Aquæ Spiritus sanctus, secundum illud: Qui crediderit in me, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ Joan. 7., et est contra æstus vitiorum. CASS. Vel per aquam, sapientia Dei, qua reficitur interior homo, ut sitis aqua. AUG. Vel mortale genus, ut Job: Aquæ multæ populi multi, quia defluunt in mortem, ut aquæ in mare. Dabit. Ibid. Dare pertinet ad rationalem sensum et ad offerentis voluntatem. Et folium. Ibid. Sicut folia fructus tegunt, ita verba Domini promissiones suas custodiunt. Et omnia. Ibid. Quid per singula. 1

Psalms 44:4Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. + 44.4 Accingere. Ibid. Hic laudat eum a potestate; et tu talis accingere. 1

Psalms 133:3Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit cælum et terram.]

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 28:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 28:7Deuteronomii 28Deuteronomii 28:9 →