The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 26 › Leviticus 26:12

Leviticus 26:12

Ambulabo inter vos, et ero Deus vester, vosque eritis populus meus. + 26.12 Ambulabo. ISICH. Homo factus. Unde: Hic est Deus noster, et non reputabitur alius ad eum; post hæc in terra visus est, et cum hominibus conversatus est Baruc. 3..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And I will walk among you, and will be your God, and ye shall be my people.

In Context

11Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abjiciet vos anima mea. + 26.11 Ponam. Si prædicta habemus, abjecto veteri homine innovatum est cor nostrum: Venit ad nos Deus et habitat in nobis Col. 3.. Non abjiciet, etc. ORIG. Audeo et dico quia anima Dei Christus est, sicut et verbum Dei sapientia Dei et virtus Dei I Cor. 1.. Tale est ergo ac si dicat: non abjiciet vos Filius meus. Anima. AUG., quæst. 93 in Lev. Animam suam Deus vocat, etc., usque ad qui dicunt animam non habuisse Jesum.

13Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægyptiorum, ne serviretis eis: et qui confregi catenas cervicum vestrarum, ut incederetis erecti.

Read all of Leviticus 26

Cross References

Genesis 3:8Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi. + 3.8 Et cum audissent, etc. AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 33 Ea enim hora tales conveniebat visitari, quia defecerant a luce veritatis, etc., usque ad corporalibus sensibus locali et temporali motu apparuisse credatur. Abscondit se, etc. AUG., ibid. Cum Deus avertit intrinsecus faciem et homo turbatur, fiunt similia amentiæ, nimio timore ac pudore, occulto quoque instinctu non quiescente: ut nescientes facerent quæ aliquid posteris significarent, propter quos hæc scripta sunt. Ad auram post meridiem. Unde hora nona Christus spiritum emisit Matth. 27. Qui sexta hora fuit crucifixus, ut eadem hora restitueretur homo qua de paradiso est ejectus. In medio ligni paradisi. Abscondit se, qui aversus a præcepto Creatoris, erroris sui et arbitrii voluntate vivit.

Genesis 5:24Ambulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit eum Deus. + 5.24 Ambulavitque cum Deo, etc. ISID., in Gen. Enoch septimus ab Adam placens Deo, etc., usque ad nam ter quaterni ipsum faciunt. ALCUIN. Enoch tanto tempore servatur a morte, in quo ostenditur quia homo semper viveret si non peccasset.

Genesis 17:7Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.

Exodus 6:7Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus: et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum, + 6.7 De ergastulo Ægyptiorum. Ergastulum et ergasterium, id est operatorium: scilicet ubi rei ad opera facienda religabantur.

Exodus 29:45Et habitabo in medio filiorum Israël, eroque eis Deus,

Deuteronomy 23:14quo revelatus es: Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum, ut eruat te, et tradat tibi inimicos tuos: et sint castra tua sancta, et nihil in eis appareat fœditatis, ne derelinquat te.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 26:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 26:11Leviticus 26Leviticus 26:13 →