Leviticus 26:30
Destruam excelsa vestra, et simulacra confringam. Cadetis inter ruinas idolorum vestrorum, et abominabitur vos anima mea, + 26.30 Cadetis inter ruinas. Cadit enim populus cum Pharisæis spiritualiter cadentibus, quos quasi idola admirabatur populus traditionibus eorum intentus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 20:23Nolite ambulare in legitimis nationum, quas ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim hæc fecerunt, et abominatus sum eas. + 20.23 Nolite ambulare, etc. Non solum Judæis, sed omnibus gentibus hæc observanda sunt, si Deo servire volunt.
Leviticus 26:15si spreveritis leges meas, et judicia mea contempseritis, ut non faciatis ea quæ a me constituta sunt, et ad irritum perducatis pactum meum:
2 Kings 23:8Congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Juda, et contaminavit excelsa ubi sacrificabant sacerdotes de Gabaa usque Bersabee, et destruxit aras portarum in introitu ostii Josue principis civitatis, quod erat ad sinistram portæ civitatis.
2 Kings 23:20Et occidit universos sacerdotes excelsorum qui erant ibi super altaria, et combussit ossa humana super ea: reversusque est Jerusalem.
2 Chronicles 23:17Itaque ingressus est omnis populus domum Baal, et destruxerunt eam, et altaria ac simulacra illius confregerunt: Mathan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras.
2 Chronicles 34:3Octavo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, cœpit quærere Deum patris sui David: et duodecimo anno postquam regnare cœperat, mundavit Judam et Jerusalem ab excelsis, et lucis, simulacrisque et sculptilibus.