Leviticus 26:41
Ambulabo igitur et ego contra eos, et inducam illos in terram hostilem, donec erubescat incircumcisa mens eorum: tunc orabunt pro impietatibus suis. + 26.41 incircumcisa mens eorum. Quia incircumcisi corde, vitiorum poliuti præputio, non enim quæ in carne est circumcisio Rom. 2.. Tunc orabunt pro impietatibus suis. LXX: Peccata sua placita habebunt, pœnas scilicet quas pro peccatis patientur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 10:3Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Usquequo non vis subjici mihi? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.
1 Kings 21:29Nonne vidisti humiliatum Achab coram me? quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus ejus, sed in diebus filii sui inferam malum domui ejus.
2 Chronicles 12:12Verumtamen quia humiliati sunt, aversa est ab eis ira Domini, nec deleti sunt penitus: siquidem et in Juda inventa sunt opera bona.
2 Chronicles 33:12Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum: et egit pœnitentiam valde coram Deo patrum suorum. + 33.12 Et egit pœnitentiam valde coram Deo patrum suorum. RAB. Audita pœnitentia Manasse nemo debet de Dei misericordia desperare, sed magis per pœnitentiam de venia præsumere.
2 Chronicles 33:23Et non est reveritus faciem Domini, sicut reveritus est Manasses pater ejus, et multo majora deliquit.
Ezra 9:15Domine Deus Israël, justus es tu: quoniam derelicti sumus, qui salvaremur sicut die hac. Ecce coram te sumus in delicto nostro: non enim stari potest coram te super hoc.