The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 4 › Leviticus 4:6

Leviticus 4:6

Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii. + 4.6 Septies: pro dimissione, scilicet peccatorum et sub ministratione spiritalium donorum. Sanguis autem passionem significat, secundum illud: Mundus ego sum a sanguine justi hujus. Et alibi: Sanguis ejus super nos, etc. De hac aspersione Petrus ait: In obedientiam et aspersionem sanguinis Christi, etc. Velum, humanitatem Christi. Nam sicut velum erat inter sancta sanctorum et exterius tabernaculum, ita caro Christi est inter nos, qui exterius tabernaculum sumus, et divinitatem, quæ per sancta sanctorum significatur. Contra velum ergo testimonii sacerdos sanguinem vituli aspersit, quia Christus carnem suam sanguinem passionis cruentavit. Contra velum, etc. Multis nominibus carnem Domini appellat, quia operatio ejus multa. Unde ipse Dominus seipsum, modo sacrificium Luc. 21., modo pastorem, rursus vitem, deinde panem vitæ et granum tritici, translatis vocabulis nominavit. Joan. 10, 15, 6, 12. Sic et Moyses carnem ejus velum appellavit. Unde Paulus: Initiavit nobis viam per velamen, id est carnem suam Heb. 10.. Velum quoque sanctuarii exhinc appellatur, quia in eo sancti sanctorum caro figuratur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the priest shall dip his finger in the blood, and sprinkle of the blood seven times before the LORD, before the vail of the sanctuary.

In Context

5Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii. + 4.5 Hauriet quoque de sanguine, etc. Sanguinem vituli in tabernaculum, id est, in cœlum intulit: cum post resurrectionem cœlos conscendens, vultui Patris astitit, quasi offerens sanguinem passionis, interpellans pro nobis.

7Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii: omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi. + 4.7 Super cornua. Hoc altare sedem Dei, id est Seraphin significat, unde Esa: Volavit ad me unus de Seraphin, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulit, de altari Isa. 6.. Thymiama, secundum LXX, compositiones omnium virtutum. Ubi enim decet compositas esse virtutes, nisi in sede Dei? de cœlo namque ad nos descendunt. Unde Jacobus ait: Quæ autem desursum sapientia Jac. 3.. Quatuor autem virtutes, sapientia, justitia, fortitudo, temperantia, quia cæterarum virtutum genera continent, nominantur cornua: has inungit Deus proprio sanguine confortans, scilicet majori et perfectiori virtute, ut possint contra adversarias potestates fortitudinesque prævalere. Altaris, etc. Angelicarum virtutum. Si enim homines gratum Deo odorem bonorum operum reddunt, quanto magis sancti angeli in puritate naturæ permanentes? Si autem peccatum quod Christi sanguine piaretur, non admiserunt, per sanguinem tamen ejus nobis pacificati sunt, et numerus eorum reparatus. In basim. Basis, pars altaris inferior, infirmos homines significat. Sanguine enim Christi non solus numerus angelorum restitutus est, sed et homo redemptus: ideo angelorum quoque redemptio Christus dicitur Col. 1.. Altaris holocausti. Corporis Christi. Ipse enim est sacerdos, ipse sacrificium, ipse et altare. Sicut enim multa operatur, ita convenienter multis nominibus appellatur. Unde Paulus: Habemus altare de quo non habent potestatem edere qui tabernaculo deserviunt Heb. 13.: hoc est, corpus Christi, de quo non licet edere Judæis; hoc altare est in introitu tabernaculi, id est cœli, quia per ipsum ingressum habemus in cœlum. Et adipem. Mystice, delectationes et desideria carnis; quæ tamen omnia non sunt in Christum recipienda, sicut gulæ, et coitus desiderium. Quæ autem habuerat, habuit ex nobis, ut sitim et esuriem, et hujusmodi. Hæc autem Patri obtulit, ad cujus transtulit gloriam, et nobis in exemplum protulit, ut ad Deum desideria nostra referamus.

Read all of Leviticus 4

Cross References

Leviticus 4:17tincto digito aspergens septies contra velum.

Leviticus 4:30Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo: et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.

Leviticus 8:11Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo. + 8.11 Sanctificant. ORIG. Significat supernam creaturam sanctificatione nostra ditatam: id est, per carnem Dominicam ex nobis sumptam. Unde: ut notum fieret principibus et potestatibus per ecclesiam, etc.

Leviticus 9:9cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui: in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus.

Leviticus 14:16tingetque digitum dextrum in eo, et asperget coram Domino septies. + 14.16 Et asperget, etc. Præsumit enim talis sacerdos apud Deum, quoniam mundare et dimittere peccata potuerit: unde septies aspergit, quia numerus est remissionis et gratiæ.

Leviticus 14:27in quo tingens digitum dextræ manus asperget septies coram Domino:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 4:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 4:5Leviticus 4Leviticus 4:7 →