The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 8 › Leviticus 8:11

Leviticus 8:11

Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo. + 8.11 Sanctificant. ORIG. Significat supernam creaturam sanctificatione nostra ditatam: id est, per carnem Dominicam ex nobis sumptam. Unde: ut notum fieret principibus et potestatibus per ecclesiam, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he sprinkled thereof upon the altar seven times, and anointed the altar and all his vessels, both the laver and his foot, to sanctify them.

In Context

10Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua. + 8.10 Tulit, etc. Ipse est Filius Dei, qui ungit et qui ungitur: ungens verbo divinitatis, secundum quod cum Patre et Spiritu sancto habet omnia communia. A Patre ungitur secundum illud: Unxit te Deus, Deus tuus oleo lætitiæ, etc. Psal. 44.. Unxit eum Spiritus sanctus secundum Isaiam: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me Isa. 61.. Quæ autem Pater et Spiritus sanctus, hæc eadem facit et Filius. Ungit ergo secundum divinitatem, ungitur secundum humanitatem. Unde et Daniel oblatum illum videt, offerentem non videt, quia semetipsum offert. Unxit ergo Moyses et offert, Christi figuram gerens.

12Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit: + 8.12 Fundens, etc. Caput Christi divinitas. Sicut enim caput a pedibus non dividitur, sic nec divinitas Christi ab humanitate post unctionem I Cor. 11.. Unde ait: Unxit te, Deus Deus tuus, etc. Psal. 54. Sic enim Deus ungitur et sanctificatur.

Read all of Leviticus 8

Cross References

Exodus 4:6Dixitque Dominus rursum: Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis. + 4.6 Mitte manum tuam, etc. PROCOP. Quidam asserunt illud portentum contigisse ut ostenderetur justo non esse legem positam. Licet deinde leges sanciat, quo pacto morbus lepræ sit examinandus, et immundus pronuntiandus, tamen pleræque leges ita feruntur, quasi stultis et infantibus dentur. Adeo nostræ infirmitati se accommodat Deus! ISID. Manus alba, id est immunda, albor enim in cute lepra est, non candor. Ipsa enim hæreditas Dei, id est populus, foras ab eo missus factus est immundus. Unde psal. LXXIII: Ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam, etc. Sed revocata est manus in sinum, et reversa est ad colorem suum: sic plebs Judaica, alienata a sinu Dei, foras immunda remansit; sed revocata, redibit ad pristinum colorem, cum agnoverit Salvatorem. Cæcitas enim ex parte contigit in Isræl Rom. 11..

Exodus 16:14Cumque operuisset superficiem terræ, apparuit in solitudine minutum, et quasi pilo tusum in similitudinem pruinæ super terram. + 16.14 In similitudinem pruinæ super terram. Pruina Christum significat: manna enim Dominica die primum datum est, et Christus Dominica die resurrexit. Tusum. Id est mundissimum. Sicut enim frumentum, vel milium, vel aliud tale in mortariolo pilo teritur et folliculis exuitur, sic corpus Christi per tribulationem passionis et pilo crucis mortalitate exutum est. Vel minutum manna subtilitas cœlestis doctrinæ, quæ pilo tunditur ut litteralis sensus exuatur.

Exodus 30:29Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum; qui tetigerit ea, sanctificabitur. + 30.29 Et erunt, etc. AUG., quæst 135 in Exod. Cum scilicet uncta fuerint. Quid ergo distabit jam inter illa interiora quæ velo teguntur? Qui tetigerit. Similiter de altari sacrificiorum superius dictum est, quod sic intelligendum est, ut liceat populo tangere tabernaculum, quando offerebant hostias, vel quælibet dona, et tangendo sanctificabantur, propter illud oleum quo cuncta peruncta sunt: non sicut sacerdotes, qui etiam, ut æterno sacerdotio fungerentur, ungebantur ex illo.

Leviticus 4:17tincto digito aspergens septies contra velum.

Isaiah 52:15Iste asperget gentes multas; super ipsum continebunt reges os suum: quia quibus non est narratum de eo viderunt, et qui non audierunt contemplati sunt.]

Titus 3:6quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 8:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 8:10Leviticus 8Leviticus 8:12 →