The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 7 › Leviticus 7:1

Leviticus 7:1

Hæc quoque lex hostiæ pro delicto, Sancta sanctorum est: + 7.1 Delicto. ISICH. Delictum aliquando dicit, etc., usque ad oblatio autem renum et pinnulæ epatis et femorum sanctimonia est. ORIG. quæst. 5 in Levit. Quidam dicunt esse delictum cum non facimus quod debemus: peccatum vero cum non facimus quod non debemus, sed non ubique hoc observatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Likewise this is the law of the trespass offering: it is most holy.

In Context

2idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto: sanguis ejus per gyrum altaris fundetur. + 7.2 Sanguis ejus, etc. ISICH. Quæcunque fiunt in sacrificio pacificorum, in hoc quoque jubet fieri.

Read all of Leviticus 7

Cross References

Leviticus 5:1Si peccaverit anima, et audierit vocem jurantis, testisque fuerit quod aut ipse vidit, aut conscius est: nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam. + 5.1 Si peccaverit anima, etc. AUG. quæst. 1 in Levit. Videtur dicere peccare hominem, etc., usque ad sed statim subjunxit: Anima quæ tetigerit aliquid immundum, etc. ISICH. Si peccaverit, etc. Non repetit quæ superius dixit, etc., usque ad quia alterius peccatis vel errori non debemus consentire, sed arguere.

Leviticus 5:8dabitque eos sacerdoti: qui primum offerens pro peccato, retorquebit caput ejus ad pennulas, ita ut collo hæreat, et non penitus abrumpatur. + 5.8 Retorquebit caput GREG., hom. in Ezech. Mors Christi ad conjunctionem sui corporis, etc., usque ad omnes nos sibi verius in ipsam mortem suam conjunxit. GREG. Retorquebit, etc. In sacrificio Dei turtur esse debemus, ut caput nostrum ad pennulas retorqueatur, id est, sensus ad virtutes. Per caput, mentem intelligimus, quia sicut caput corpus, ita mens actiones regit. Sed caput collo inhæret, nec funditus abscinditur, quia mens nostra a carnis delectatione est separanda, non a carnis necessaria cura, nec curam carnis faciamus in desideriis Rom. 13.. Caput ergo turturis partim abscindatur, et partim collo inhæreat. Abrumpatur, etc. Vult nos non servire corpori, sed abrumpi vel retorqueri, ne lex peccati regnet in membris nostris. Quia vero corpus nostrum non debemus odio habere, nec diaboli facturam secundum hæreticos existimare, sed menti supponere, non præcipit separari corpus a collo, utrumque enim unius ejusdemque creatura est.

Leviticus 5:14Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

Leviticus 6:25Loquere Aaron et filiis ejus: Ista est lex hostiæ pro peccato: in loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est.

Leviticus 19:21Pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem:

Numbers 6:12et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato: ita tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio ejus. + 6.12 Ut dies priores. Nihil de pristina conversatione præsumat, sed in sola Dei gratia confidat, cujus dono percipit veniam et requiem sempiternam. Polluta est sanctificatio, unde: Cum conversus fuerit justus a justitia sua et fecerit iniquitatem, omnes justitiæ ejus oblivioni tradentur Ezech. 18.. Ista est lex consecrationis. Postquam legislator Nazaræum instruxit quomodo mundetur, si ejus consecratio super mortuo polluatur, addit quomodo post completum votum se præsentet Domino, cum oblatione gratias redditurus, mystice innuens continentis vitam cum oblatione operis et munditia cordis in fine bono Domino placituram.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 7:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Leviticus 7Leviticus 7:2 →