The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 6 › Leviticus 6:10

Leviticus 6:10

Vestietur tunica sacerdos et feminalibus lineis: tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens juxta altare, + 6.10 Lineis, non laneis, tunicam et feminalia linea vult esse, non lanea Exod. 28.. Vestis enim linea habilis et mollis est, et adhærens corpori; lanea autem aspera, quia habiles multumque cohærentes sunt animæ justitia et castitas. Linea quoque vestis facile potest haberi, sic et virtutes, si quis voluerit eas consequi. Tolletque cineres, etc. Cinis consummatio boni operis. Cineres extra castra efferet Aaron, qui post hanc vitam bona opera per Christum pontificem magnum Deo Patri præsentant. Et ibi in favillam rediguntur, dum assistit vultui Dei pro nobis. Castra enim sunt præsens vita, in qua semper contra spirituales nequitias pugnamus Heb. 9.. Juxta altare ponuntur, dum consummatio bonorum operum in arca cordis reconditur. Altare enim in hoc loco cor significat. Gloria nostra hæc est testimonium conscientiæ, etc. Eph. ult.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the priest shall put on his linen garment, and his linen breeches shall he put upon his flesh, and take up the ashes which the fire hath consumed with the burnt offering on the altar, and he shall put them beside the altar.

In Context

9Præcipe Aaron et filiis ejus: Hæc est lex holocausti: cremabitur in altari tota nocte usque mane: ignis ex eodem altari erit.

11spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferret eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet. + 6.11 Indutusque aliis. ORIG. Observandum quod aliis indumentis utitur sacerdos in sacrificiorum mysterio, et aliis quando procedit ad populum. Unde: Sapientiam loquimur inter perfectos II Cor. 1.. Et alibi: longe inferiori stola indutus, nihil judicavi, inquit, me scire inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum II Cor. 1..

Read all of Leviticus 6

Cross References

Exodus 39:27feminalia quoque linea, byssina:

Leviticus 1:13intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino. + 1.13 Omnia adolebit. Hæc omnia super altare offerentem ponere jubet ut omnem nostrum hominem, spiritualibus scripturis quæ de intelligibili altari Dominici corporis dictæ sunt, coaptemus, et ad imitationem ejus vivere studeamus. Et odorem. Quando sacrificium nostrum holocaustum fit, et offerimus omnia super intelligibile altare, tanquam imitatores Christi conversationem vitæ nostræ conformantes ei, tunc offertur Domino odor suavissimus.

Leviticus 2:11Omnis oblatio quæ offeretur Domino, absque fermento fiet, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domino. + 2.11 Omnis oblatio. ORIG. homil. 2 in Lev. Dicat aliquis, etc., usque ad hoc modo verius et perfectius secundum Evangelium sacrificia offers, quæ jam secundum legem non potest offerre Isræl. Fermenti ac mellis. Nihil voluptuosum, nihil suave placet Deo, sed quod habet aliquid mordacitatis et severitatis. Unde pascha cum amaritudinibus manducatur. Ac mellis. Gentilis eloquentiæ, quæ voce suavis est, non re. Unde: Favus distillans labia meretricis Prov. 5.. Quod autem dicitur in Canticis: Mel et lac sub lingua tua Cant. 4., præsentibus non contradicit. Sub lingua enim dicitur, non in lingua, ut ostendatur paganorum sapientia, et Judæorum littera linguæ Ecclesiæ, id est doctrinæ subjecta esse. Horum non vult integram doctrinam offerre. Unde ait: Non adolebitur in sacrificium, id est, holocaustum: primitias tantum eorum offeretis. Primitias enim illius sapientiæ offerimus, non totam, sicut Paulus ad Athenienses, inquit: Sicut vester pœta dixit: hujus et genus sumus. Quod enim invenit congruum scientiæ Dei, non respuit: non tamen ultra testimonia multiplicavit, quia placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes; unde Moyses ait: Super altare vero non imponentur, et cum liceret dici non ponentur, dicit: Non imponentur in odorem suavitatis: significans, quia si tentaverimus de exterioribus divinitatis adipisci notitiam, tale sacrificium ad altare non ascendit, sed deprimitur in terrenis, quia de terra est. BEDA. in Lev., tom. 2.. Quod mel in Dei sacrificium non offerretur, etc., usque ad imperfecta quæque omittimus.

Leviticus 6:22sacerdos, qui jure patri successerit, et tota cremabitur in altari. + 6.22 Sacerdos. LXX: Sacerdos unctus pro eo ex filiis ejus faciet ea. Christus enim pro Aaron est, non in loco ejus, quia transtulit in se sacerdotium, et abstulit Aaron. Ex filiis ejus, quia de Jacob per Mariam descendit et ex eadem tribu. Qui patri. Unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia Rom. 11.. Dominus enim gloriæ crucifixus est, et incarnati Verbi passio est, quæ fuit in carne Christi: Qui semetipsum totum exinanivit, formam servi accipiens et obediens patri usque ad mortem crucis.

Leviticus 21:22vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario,

Numbers 16:35Sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 6:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 6:9Leviticus 6Leviticus 6:11 →