Leviticus 6:22
sacerdos, qui jure patri successerit, et tota cremabitur in altari. + 6.22 Sacerdos. LXX: Sacerdos unctus pro eo ex filiis ejus faciet ea. Christus enim pro Aaron est, non in loco ejus, quia transtulit in se sacerdotium, et abstulit Aaron. Ex filiis ejus, quia de Jacob per Mariam descendit et ex eadem tribu. Qui patri. Unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia Rom. 11.. Dominus enim gloriæ crucifixus est, et incarnati Verbi passio est, quæ fuit in carne Christi: Qui semetipsum totum exinanivit, formam servi accipiens et obediens patri usque ad mortem crucis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 4:3si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino: + 4.3 Si sacerdos, etc. ORIG. Observandum est quod in peccato pontificis legislator non addit quod ignorans aut nolens peccaverit: neque enim ignorantia in eum cadere potest, qui ut doceret cæteros provectus est. ID. Si sacerdos, etc. Terror simul et misericordia, etc., usque ad qui conscientia infirmitatis mordetur. Id. Si sacerdos, etc. Pontifex, sensus pietatis et religionis, etc., usque ad Christi morte reparatur. Vitulum immaculatum Domino, etc. ID. Secundo invenimus offerri a pontifice vitulum in holocaustum, etc. usque ad in quo passus est Christus.
Leviticus 6:10Vestietur tunica sacerdos et feminalibus lineis: tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens juxta altare, + 6.10 Lineis, non laneis, tunicam et feminalia linea vult esse, non lanea Exod. 28.. Vestis enim linea habilis et mollis est, et adhærens corpori; lanea autem aspera, quia habiles multumque cohærentes sunt animæ justitia et castitas. Linea quoque vestis facile potest haberi, sic et virtutes, si quis voluerit eas consequi. Tolletque cineres, etc. Cinis consummatio boni operis. Cineres extra castra efferet Aaron, qui post hanc vitam bona opera per Christum pontificem magnum Deo Patri præsentant. Et ibi in favillam rediguntur, dum assistit vultui Dei pro nobis. Castra enim sunt præsens vita, in qua semper contra spirituales nequitias pugnamus Heb. 9.. Juxta altare ponuntur, dum consummatio bonorum operum in arca cordis reconditur. Altare enim in hoc loco cor significat. Gloria nostra hæc est testimonium conscientiæ, etc. Eph. ult.
Leviticus 8:21lotis prius intestinis et pedibus: totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei.
Isaiah 53:10Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. + 53.10 Semen longævum. Verbum Evangelii scilicet quod non veterascet, sicut Vetus Testamentum, unde: Exiit qui seminavit semen suum Luc. 8.
Hebrews 7:23Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere: