The Bible Software
bible.softwareLiber NumeriLiber Numeri 15 › Liber Numeri 15:4

Liber Numeri 15:4

offeret quicumque immolaverit victimam, sacrificium similæ, decimam partem ephi, conspersæ oleo, quod mensuram habebit quartam partem hin: + 15.4 Sacrificium, etc. Fidem incarnationis Christi, quæ in lege plenissime commendatur, vel observantiam Decalogi. RAB., in Num. Lex præcipit in privatis publicisque sacrificiis, etc., usque ad quia sexta pars est congii. ID. Jubetur ergo per singulas species animalium, etc., usque ad omnis stultitia et versutia Deo abominabilis est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then shall he that offereth his offering unto the LORD bring a meat offering of a tenth deal of flour mingled with the fourth part of an hin of oil.

In Context

3et feceritis oblationem Domino in holocaustum, aut victimam, vota solventes, vel sponte offerentes munera, aut in solemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino, de bobus sive de ovibus:

5et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ dabit in holocaustum sive in victimam. Per agnos singulos

Read all of Liber Numeri 15

Cross References

Exodus 29:40decimam partem similæ conspersæ oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno.

Leviticus 2:15fundens supra oleum, et thus imponens, quia oblatio Domini est:

Leviticus 7:9Et omne sacrificium similæ, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine præparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur: + 7.9 Habebit pellem. Circumstantiam divitiarum, quas debent offerre vero sacerdoti, qui volunt holocaustum fieri. Sathan circumstantia divitiarum pellem nominavit, dicens: Pellem pro pelle, et omnia quæ habet homo, dabit pro anima sua Job 2.. Hanc dedit Job ut pellem, id est patientiam retineret, quæ pellis dicitur ex qua fiunt multa utilia. Et quidquid in craticula, etc. Quia hæc theologiæ incarnationis proxima sunt, necessario offerentis sacerdotis sunt, id est Christi nati, passi, et qui resurrexit.

Leviticus 23:13Et libamenta offerentur cum eo, duæ decimæ similæ conspersæ oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum: liba quoque vini, quarta pars hin. + 23.13 Duæ decimæ. Oportet enim perfectam humanitatem et perfectam divinitatem in unum convenire: in oleo, id est, per eam quam circa nos habuit misericordiam; sic enim sacrificium odor suavitatis Domino invenitur, si quæ de eo digna sunt intelligimus. Liba quoque. Ecce intelligibilis oblatio Melchisedech, quæ in pane et vino perficitur Gen. 14.; inde quarta pars hinc offertur, ut per quartam partem evangelica doctrina significetur; per libationem vero sermo Dominicus, quo ait: Hic est sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum Matth. 26..

Numbers 28:5decimam partem ephi similæ, quæ conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin.

Judges 9:9Quæ respondit: Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii utuntur et homines, et venire ut inter ligna promovear?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Liber Numeri 15:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Liber Numeri 15:3Liber Numeri 15Liber Numeri 15:5 →