The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 6 › Leviticus 6:15

Leviticus 6:15

Tollet sacerdos pugillum similæ, quæ conspersa est oleo, et totum thus, quod super similam positum est: adolebitque illud in altari in monimentum odoris suavissimi Domino:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he shall take of it his handful, of the flour of the meat offering, and of the oil thereof, and all the frankincense which is upon the meat offering, and shall burn it upon the altar for a sweet savour, even the memorial of it, unto the LORD.

In Context

14Hæc est lex sacrificii et libamentorum, quæ offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari. + 6.14 Hæc est. Videtur legislator iterare quæ dixit, memoriam renovans repetitione mandati, et ostendens utilitatem et necessitatem legis. Interponit tamen aliquid novi in quo mandatum necessarium et inexcusabile innuit. Sicut ergo de holocaustis sacrificia iteravit, permiscens eis assiduitatem, ut est illud: Ignis in altari semper ardeat et nunquam deficiat: sic in sacrificio similæ, id est theologiæ addit, quia oportet in loco tantum sancto, et a masculo comedi. Et coram. Secundum quod Christus revelaverit, qui est verum altare. In his ergo theologiam constituamus quæ nobis tradidit Christus incarnatus, ut Patrem in eo, et ipsum in Patre cogitemus, et quia Spiritus est Filii et a Patre procedit.

16reliquam autem partem similæ comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento: et comedet in loco sancto atrii tabernaculi. + 6.16 Reliquam, etc., ut non ex toto a theologia cessemus, quia summa scientiæ in futurum conversatur. In loco. Ecclesia, quæ est introitus et vestibulum cœli, in ea oportet de divinitate loqui, unde psal. LXVII: In ecclesiis benedicite Deo, est quisque sibi domestica ecclesia, dum a terrenis negotiis cessat: hic sibi de Deo loqui et theologiam exercere potest. Tales sunt quibus pars sacrificii datur, de Deo, scilicet, meditari et loqui.

Read all of Leviticus 6

Cross References

Leviticus 2:2ac deferet ad filios Aaron sacerdotes: quorum unus tollet pugillum plenum similæ et olei, ac totum thus, et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino. + 2.2 Anima, etc. A meliori parte totum hominem significat: requirit enim spiritualem et perfectum auditorem, quia anima est sapientiæ capax, non caro. ISID. Anima, etc. Quartum sacrificium offert anima. Simila Ecclesiam significat, quæ de multis personis quasi granis est collecta, legis et Evangelii mola inter litteram et spiritum separata, per aquam baptismi adunata, chrismate peruncta et solidata spirituali igne; per humilitatem fit accepta hostia. ORIG. hom 2 in Lev. Anima. Quæ scilicet nec vitulum habet, etc.; usque ad oleo divinæ misericordiæ vel gratiæ. Mystice, significat, sicut ibi: Cunctæ animæ quæ ingessæ sunt cum Jacob in Ægyptum, etc. Gen. 46. Lucas autem ait: Eramus autem omnes animæ in navi ducentæ septuaginta sex Act. 27.. Forsitan per animam, Gentilem significat. Supra enim filiis Isræl præcepit, ut sacrificia offerrent cum sanguine. Hic autem qui est sine lege, offerre præcipiens, non dicit homo, sicut supra, sed anima. Animalis erat Gentilis, non intelligens ea quæ sunt Dei, sed vocatur ad oblationem misericordia Dei, ut percipiat salutem; cum pro peccatis sacrificia disponit, qui nec habet ovem nec capram, turturem vel columbam offerre præcipitur; qui nec habet illud, similam. Non enim jam ex operibus, ut pauper virtutibus, sed sola cognitione Dei salvatur, quæ licet principium sit salutis, tamen thus et oleum, supponendum, ut gratia de eleemosynis et orationibus misceatur. Unde angelus ad Cornelium ait: Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt ad Dominum Act. 10.. In thure interiores curantur passiones, et fumo ejus sanantur occuli ex infirmitate lacrymantes. Oratio quippe animæ passiones sanat, oculos interiores curat ab ignorantia lacrymas ex ægritudine peccati accendentes fugat. Filios, ministros Ecclesiæ; quia quidquid offerimus, cum sanctis Ecclesiæ doctoribus conferre debemus. Unde Paulus cum apostolis contulit Evangelium, ne in vacuum cucurrisset Gal. 2.. Quorum. Unitas Ecclesiæ pugillum similæ tollit, quia pro capacitate sensus unusquisque fidelis Scripturæ scientiam debet appetere. Unde: Non plus sapere quam oportet, sed sapere ad sobrietatem. Quorum unus, etc. Rom. 12.. Notandum quod pugillus similæ et olei, totum vero thus offerri jubetur; quia sapientia quæ in simila, et charitas vel misericordia quæ in oleo signatur, in hac vita non possunt esse plena. Unde: Videmus nunc per speculum in ænigmate: et, nunc cognosco ex parte, etc. I Cor. 12.. Olei quoque pars offertur, quia misericordia nunquam impletur, quia etsi miserearis quantum potes, plus tamen debes velle. Charitas etiam quæ oleo figuratur, in præsenti inchoatur, in futuro perficietur. Thus autem totum crematur, quia semper orationi insistitur. Similæ. Scientiæ vel cognitionis Dei. Accepta enim est scientia a Deo, quam fides comprehendere potest, et sicut qui pugillo vult plus comprehendere, nihil proficit, totum quippe decurrit: sic fides est mensura scientiæ Dei. Credere enim oportet accedentem ad Deum, et quod non est ex fide, peccatum est Heb. 11.. Memoriale, etc., cognitionis Dei perfectam scientiam, cujus memores erimus, quæ nunquam destruitur; et eam quæ nunc est, non ut contrariam, destruit, sed partem minimam esse per plenitudinem suam ostendit: Cum enim venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est I Cor. 13..

Leviticus 3:17jure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris: nec sanguinem nec adipem omnino comedetis. + 3.17 Nec adipem. Propriam concupiscentiam, id est carnalem habere non debemus: Quisque enim tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Sanguinem prohibet comedi, ne quemquam interficiamus: sanguinem enim edere, bestiarum, id est crudelium, est. Ideo aut omnino additur: ut et proximis parcamus et nobis. Deo autem debet anima immolari, unde jussit sanguinem fundi circa basim altaris.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 6:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 6:14Leviticus 6Leviticus 6:16 →