Leviticus 7:8
Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 3:21Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos: + 3.21 Fecit quoque, etc. AUG., de Gen. lib. 11, c. 39 Hoc quoque significationis causa factum est, et in factis quæritur quid factum sit, et quid significet, et in dictis quid dictum sit, quidve significet. STRAB. Ipsi fecerunt sibi perizomata, ut peccatum suum absconderent: Deus vero tunicas pelliceas, quibus totum eorum corpus induit, quia et in corpore et in anima eos juste damnavit. Stulta vero questio est qualiter vel quo operante pelles ab animalibus deductæ sint, quærere: qui enim de nihilo omnia condidit, quomodo et qualiter voluit, hæc fecit.
Leviticus 1:6detractaque pelle hostiæ, artus in frusta concident. + 1.6 Detractaque, etc. ORIG., ibid. Sacerdos pellem detrahit, etc., usque ad terrena cœlestibus et divinis humana sociavit. ID Intestina cum pedibus jubet aqua dilui, in significationem baptismi. Intestina lavat, qui conscientiam purgat; pedes abluit, qui consummationem suscipit sacramenti. Qui enim mundus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus Joan. 15.: nec quisquam potest habere partem cum Jesu, nisi laverit pedes ejus. ISICH. in Levit. Pellis detrahitur cum divitiis et quibuscunque sæcularibus exspoliamur, etc., usque ad Christum imitantes sicut possumus. GREG. lib. I Moral., cap. 40. Pellem hostiæ detrahimus, etc., usque ad nihil lubricum in ara suæ orationis imponat.
Numbers 19:5comburetque eam cunctis videntibus, tam pelle et carnibus ejus quam sanguine et fimo flammæ traditis. + 19.5 Comburetque eam cunctis videntibus. ID. Per pellem et carnem et sanguinem et fimum, sacrificia in veteri testamento habita, quæ infirmitatem Domini nuntiabant, significantur. Quia omnia postmodum spiritaliter a patribus intellecta juxta exterius mysterium stercora sunt vocata, unde Paulus: Omnia arbitratur ut stercora Philip. 3., quæ flammæ traduntur. Quamvis enim primum carnaliter sint exhibita, postmodum per Spiritum sanctum intelligentiæ igne consumpta sunt. AUG. Et cremabunt eam in conspectu ejus. Puto quia crematio ad signum pertinet resurrectionis. Natura enim est ignis ut in superna moveatur, et in ipsum convertatur quod crematur. Nam et ipsum cremare de Græco in Latinum ductum verbum est a suspensione. Quod vero additum est in conspectu ejus, id est, in conspectu sacerdotis, significare videtur, quia illis apparuit resurrectio Christi, qui futuri erant regale sacerdotium. Tam pelle et carnibus ejus, etc. ID. Quod vero sequitur: pellis ejus et carnes et sanguis ejus cum stercore ejus comburentur: id expositum est quomodo cremabitur, et significatum est quod non solum substantia mortalis corporis Christi, quæ commemoratione pellis et carnium et sanguinis intimata est, sed etiam contumelia et abjectio plebis quæ in stercore significaretur, converteretur in gloriam quam combustionis flamma significat. RAB. Per pellem et carnem exterior Christi operatio significatur: per sanguinem subtilis et interna virtus exteriora facta vivificans; per fimum lassitudo, sitis, esuries, et timor mortis, et quæcunque ex humanitate pati voluit. Quidquid enim defectu mortalitatis habuit, quasi fimus in eo abjiciendum fuit; quæ omnia igni cremanda sunt, id est, juxta veritatem Spiritus sancti intelligenda, ut quæ ab eo corporaliter gesta sunt per incorporeum divinitatis Spiritum disposita sentiantur.
Romans 13:14sed induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.