Leviticus 8:14
Obtulit et vitulum pro peccato: cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas, + 8.14 Obtulit, etc. ISICH. Quæ sit hujus legis virtus, etc., usque ad necessario autem filii Aaron tanquam communicantes ei sacrificio manus imponunt. AUG., quæst. 23 in Levit. Cum sacrificia pro peccatis memoraret, etc., usque ad et sanguinem fusum ad basim altaris sacrificiorum. Obtulit, etc. ISICH. Lex sacerdotem in multis Christum figurantem, etc., usque ad ovibus præcepit. Obtulit, etc. Mysteriorum traditionem, et pascha mysticum, quod Christus celebravit cum discipulis suis Matth. 26., significat aries: secundus nominatur, quia post agnum in cœna immolatum, seipsum obtulit; unde Aaron super caput arietis manus imposuit cum filiis suis, quia communem cœnam cum discipulis suis Christus celebravit; sed Moyses specialiter hoc sacrificium obtulit, quia plus aliis figuram Christi expressit, qui maxime sacrificium suum fecit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 29:10applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius, + 29.10 Applicabis, etc. AUG., quæst. 126. Alia littera, etc., usque ad super vitulum immolandum.
Leviticus 4:3si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino: + 4.3 Si sacerdos, etc. ORIG. Observandum est quod in peccato pontificis legislator non addit quod ignorans aut nolens peccaverit: neque enim ignorantia in eum cadere potest, qui ut doceret cæteros provectus est. ID. Si sacerdos, etc. Terror simul et misericordia, etc., usque ad qui conscientia infirmitatis mordetur. Id. Si sacerdos, etc. Pontifex, sensus pietatis et religionis, etc., usque ad Christi morte reparatur. Vitulum immaculatum Domino, etc. ID. Secundo invenimus offerri a pontifice vitulum in holocaustum, etc. usque ad in quo passus est Christus.
Leviticus 8:2Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis: + 8.2 Duos arietes. Christi passio significatur, qui est dux populi. Bene autem duo arietes immolantur, quia Christus bis nobis mysteria suæ passionis commisit: primum quando agnum mysticum in cœna comedit, secundo quando eadem mysteria in panis et vini consecratione constituit.
Leviticus 16:21et posita utraque manu super caput ejus, confiteatur omnes iniquitates filiorum Israël, et universa delicta atque peccata eorum: quæ imprecans capiti ejus, emittet illum per hominem paratum, in desertum. + 16.21 Et posita utraque manu, etc. Manus impositio benedictionem ministrat in sacrificio, aut remissionem peccatorum, aut Spiritum sanctum; quæ esse non possunt in eo super quem cadit fors diaboli. Multæ quoque circumstantiæ sunt quæ illi sententiæ contradicunt. Et posita. Ut ostendatur quia verbum Dei impassibile, immortale, in carne pro nobis sufficiens sacrificium suscepit: huic recte omnia peccata imponuntur, quia peccata nostra pertulit in corpore suo. LXX: Imponet ea super caput hædi vivi. In quo significatur spinea corona capiti ejus impressa, in spinis enim significantur peccata. Per hominem, etc. Christum qui est omnia, sui sacrificii sacerdos, sacrificium, cultus, et altare. Paratus secundum illud: Ego autem non contradico, vetrorsum non abii: corpus meum dedi percutientibus, etc. Isai. 50.. Christus ergo seipsum per hædum vivum immolans, ipse se per hominem paratum, id est propriam virtutem, mittit hircum viventem in solitudinem, immortalem scilicet, impassibilemque divinitatem ad invia nobis loca, et omni malitia deserta. Unde: Sciens Jesus quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit Joan. 13.. ORIG. in homil. super Leviticum hircum qui Domino immolatur, dicit significare eos qui ad fortem Domini destinantur, sicut Lazarus ille, qui in sinum Abrahæ deportatur angelis Luc. 16.. Hircum vero qui dimittitur in eremum, reprobos significare, vel Judaicum populum, qui a facie Domini pro peccatis suis abjiciuntur, sicut dives purpuratus in inferno sepultus. Hominem vero paratum, Christum vel angelos ejus, unde recipit unusquisque quod meretur.
Ezekiel 43:19Et dabis sacerdotibus et Levitis qui sunt de semine Sadoc, qui accedunt ad me, ait Dominus Deus, ut offerant mihi vitulum de armento pro peccato.