Leviticus 8:36
Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quæ locutus est Dominus per manum Moysi. + 8.36 Feceruntque, etc. Aaron conjungitur filiis, nec exit de janua tabernaculi. Ipse enim erat prædicandus, et in eis prædicaturus, sicut ipse consecrat et in membris consecratur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
So Aaron and his sons did all things which the LORD commanded by the hand of Moses.
In Context
Cross References
Exodus 40:16Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas, + 40.16 Et vectes. Vectis non solum parietes nectit, sed et columnas introitus confirmat ne corruant, aut a recto statu deflectant, quia Dominus et utrumque populum in una fide dilectionis sociavit, et eorum doctores, ut in fide et actione et prædicatione perseverent, confortat. Nec mirum si et per capita ipsa, et per vectem capita ipsa continentem, Christus accipitur, quia cujusque electi regendo caput est, unde: Caput viri Christus est II Cor. 11.: et quia non solum singulos ad quærenda cœlestia erigit, sed etiam omnes continet, et ne a recto statu deflecti, nec ab invicem discordando possint separari, vinculo pacis confirmat. Cui simile est quod Dominus dicitur et agnus, et pastor, et ostium, cum pastor agnum pascat, et ambo intrent per ostium; cum proprie sit Verbum in principio Joan. 1, 10.: horum vero nullum sit proprie, sed figuraliter. Pastor, quia ducit ad pascua vitæ; ostium quia non nisi per illum pervenitur ad Patrem; Agnus, quia ab Ægypto salvat. Sic et hic per capita figuratur propter regimen, quo singulis præest, et per vectem, ob generalem providentiam, quia omnes confirmat Num. IX; III Reg. 8.. BEDA. Sic anima pro diversis actionibus diversa nomina sortitur. Dum vivificat corpus, anima nominatur; dum vult, animus est; dum scit, mens est: dum recolit, memoria est; dum judicat, ratio est; dum spirat, spiritus est; dum sentit, sensus est.
Deuteronomy 4:2Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, nec auferetis ex eo: custodite mandata Domini Dei vestri, quæ ego præcipio vobis.
1 Samuel 15:22Et ait Samuel: Numquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? melior est enim obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum. + 15.22 Melior est, etc. RAB. in lib. Reg. Quia per victimas aliena caro, etc., usque ad Paulus autem audacter dicit: Ego non solum ligari in Jerusalem, sed etiam mori paratus sum Act. 21..