Luke 1:20
Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21Et erat plebs exspectans Zachariam: et mirabantur quod tardaret ipse in templo.
Cross References
Exodus 4:11Dixit Dominus ad eum: Quis fecit os hominis? aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et cæcum? nonne ego? + 4.11 Quis fecit os hominis? etc. AUG., Quæst. 8. Sunt qui Deo calumnientur, vel potius Scripturæ Veteris Testamenti quia dixit Deus quod fecerit mutum. Quid ergo dicunt de Christo aperte dicente Joan. 10: Ego veni, ut qui non vident videant; et qui vident, cæci fiant. Quis autem nisi insciens crediderit aliquid homini secundum vitia corporalia posse accidere quod Deus nolit? Sed eum juste totum velle nemo ambigit.
2 Kings 7:2Respondens unus de ducibus, super cujus manum rex incumbebat, homini Dei, ait: Si Dominus fecerit etiam cataractas in cælo, numquid poterit esse quod loqueris? Qui ait: Videbis oculis tuis, et inde non comedes.
Isaiah 7:9et caput Ephraim Samaria, et caput Samariæ filius Romeliæ. Si non credideritis, non permanebitis.]
Ezekiel 24:27in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit, et loqueris, et non silebis ultra: erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus.
Mark 16:14Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. + 16.14 Novissime, etc. BEDA. Quadragesimo die, quando erat jam ab eis recessurus in cœlum, hoc eis maxime, etc., usque ad: Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium. Duritiam cordis, etc. HIER. Ut succedat cor carneum charitate plenum: hinc quod catervæ martyrum mortem hujus sæculi libenter affectant, quia norunt pro temporali interitu perpetuo se esse victuros.
Luke 1:45Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino.