The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 1 › Luke 1:2

Luke 1:2

sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Even as they delivered them unto us, which from the beginning were eyewitnesses, and ministers of the word;

In Context

1Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum: + 1.1 Quoniam quidem, etc. BEDA. Lucas de omnibus quæ fecit Jesus et docuit, etc., usque ad magis ordinarent narrationem quam historiæ texerent veritatem.

3visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile, + 1.3 Omnia. ID. Non omnia quæ assecutus, sed de omnibus quæ ad fidem legentium confirmandam credit idonea. Ex consulto enim multa præterit, quæ alii dicunt, ut diversa in Evangelio gratia refulgeret, et propriis quibusdam libri singuli mysteriorum gestorumque miracula eminerent. Theophile. Theophilus, amans Deum, etc., usque ad fidem perpetuæ divinitatis et temporaneæ dispensationis illius debet ordinem nosse.

Read all of Luke 1

Cross References

Mark 1:1Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei. + 1.1 Initium Evangelii. ISID. Evangelium, bona annuntiatio, quod proprie ad regnum Dei et remissionem peccatorum pertinet. Unde: Pœnitemini et credite Evangelio: et appropinquavit regnum cœlorum. HIER. Quatuor Evangelia unum sunt, et unum quatuor. Itaque et Marci liber dicitur Evangelium, et similiter aliorum: quia unum omnia, et omnia unum. Jesu Christi. HIER. Jesus Hebraice, Soter Græce, Salvator Latine, Christus Græce, Messias Hebraice, unctus Latine, id est, rex sacerdos: dicitur de genere David regis, et Levitico. Filii Dei. BEDA. Matthæus dicit: filii David filii Abraham Matth. 1.. Marcus dicit: filii Dei, ut paulatim a minoribus ad majora, etc., usque ad Joannes ab æternitate Verbi Dei inchoat, in resurrectione Domini consummat.

Luke 24:48Vos autem testes estis horum.

Acts 1:3quibus et præbuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei. + 1.3 Vivum. Corpus vivum et proprium, non phantasticum quod et apostoli cognoverunt tanquam notissimum. Aut vivum, eo quod post mortem vivebat. Vel vivum, id est amplius non moriturum. Per dies. Non tamen eis per quadraginta dies continuos apparuit: post diem enim resurrectionis alios quatuor dies intervenisse Joannes dicit. Post quos rursus apparuit per quadraginta: quia quadraginta horis mortuus fuerat, quadraginta diebus se vivere confirmat. Et per quadraginta typus præsentis sæculi, quo Christus in Ecclesia versatur, potest intelligi: sive quia homo quatuor constans elementis, eruditur contra transgressionem Decalogi.

Acts 1:21Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus,

Acts 10:39Et nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno.

Romans 15:16ut sim minister Christi Jesu in gentibus: sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 1:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 1:1Luke 1Luke 1:3 →