Luke 1:44
Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. + 1.44 Ut facta. Ipso momento quo vox intrat ad aures corporis, virtus spiritualis cor intrat audientis, et non solum matrem, sed etiam sobolem amore advenientis accendit. Exsultavit. BEDA. Revelante Spiritu quo impleta erat, etc., usque ad credidit virgo, ubi sacerdos negavit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
45Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino.
Cross References
Luke 6:23Gaudete in illa die, et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in cælo: secundum hæc enim faciebant prophetis patres eorum. + 6.23 Gaudete et exsultate. Inter odia cordium, inter probra linguarum, inter manus persequentium, lætiori corde versamini, intuitu supernæ mercedis. Secundum hæc. Exemplo prophetarum confortat illos, quia vera dicentes persecutionem solent pati.