Luke 1:43
Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? + 1.43 Mater Domini. Sentio miraculum, mysterium cognosco, mater Domini verbo feta, Deo plena.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And whence is this to me, that the mother of my Lord should come to me?
In Context
Cross References
1 Samuel 25:41Quæ consurgens, adoravit prona in terram, et ait: Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei.
Matthew 3:14Joannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?
Luke 7:7propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te: sed dic verbo, et sanabitur puer meus.
John 13:5Deinde mittit aquam in pelvim, et cœpit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat præcinctus. + 13.5 Deinde mittit. Sanguinem in terram fudit, ut vestigia credentium mundaret, quæ terrenis peccatis erant sordida.
John 20:28Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus et Deus meus. + 20.28 Respondit. Videbat et tangebat hominem, et super hoc Deum credebat jam remota dubitatione, et confitebatur quem non videbat.
Philippians 3:8Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, + 3.8 Verumtamen existimo. Non solum propter Christum habendum ita arbitratus sum, sed etiamsi ipsum non possem assequi. Propter hoc solum, scilicet propter scientiam quam de Jesu habemus, præeminentem, cæteris scientiis. Ut stercora. Quasi: Non tantum detrimenta bonorum, sed quæ inquinant jam observantem: et hoc ideo, ut in futuro Christum habeant præmium: et hic sim in illo membrum: quod aliter nequit fieri nisi illa æstimem ut stercora.