Lucam 1:48
Quia respexit humilitatem ancillæ suæ: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, + 1.48 Quia respexit. ID. Ecce quam vilia de se sentit, etc., usque ad et de parvis et infirmis magnos facit et fortes. Quia fecit mihi magna. Quia in me carnem sumpsit, et me a peccatis mundavit, et dona Spiritus sancti mihi contulit. Et misericordia. BEDA. A specialibus donis ad generalia Dei judicia se convertit, etc., usque ad subdit quid contemptores mereantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
49quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus,
Cross References
Genesis 30:13Dixitque Lia: Hoc pro beatitudine mea: beatam quippe me dicent mulieres: propterea appellavit eum Aser.
1 Samuel 2:8Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem: ut sedeat cum principibus, et solium gloriæ teneat. Domini enim sunt cardines terræ, et posuit super eos orbem. + 2.8 De pulvere. De corruptione Christum, unde: Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem Psal. 15.. De stercore. RAB., ubi supra. Judaico populo, in quo cum se dixisset Apostolus Ecclesiam persecutum, quæ mihi, inquit, fuerunt lucra, propter Christum æstimavi stercora [detrimenta] Philip. 3. Principibus. ID. Quibus dicitur: Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Isræl Matth. 25.. Solium gloriæ. In æquitate Patris sedendo, et quia Pater omne judicium dedit Filio, et quia regni ejus non erit finis Joan. 5.. Cardines terræ. Quatuor scilicet plagæ mundi, in quibus dilatavit orbem Ecclesiæ, quæ a solis ortu usque ad occasum laudant nomen Domini Psal. 112.. Mystice, prædicatores, super quos orbis, id est, Ecclesia, fide eorum stabilitatur, de quibus dicitur: Sub quo curvantur, qui portant orbem Job. 9..
2 Samuel 7:18Ingressus est autem rex David, et sedit coram Domino, et dixit: Quis ego sum, Domine Deus, et quæ domus mea, quia adduxisti me hucusque?
Psalms 113:7A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob: + 113.7 A facie. ID. Una duobus responsio, quia unus auctor, et sæcula fecit obstupescere, et sua, id est, montes et colles gaudere: Christo enim apparente moti sunt homines a sua superstitione ad cultum Dei. A facie Dei Jacob. Et quasi quæreret, quis est Dominus? Deus Jacob non recens; qui facit eos luctari. 1
Psalms 138:6Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam. + 138.6 Mirabilis, et incomprehensibilis mihi. Facta est scientia. Non est mihi facile contemplari te, quem superbus reliqui, ut prius erat cum essem apud te, quando dixi, da mihi partem substantiæ. Ex me, id est ex peccato meo. Confortata est, alias invaluit. Et non potero attingere ex me. AUG. In Exodo legitur Dominum, etc., usque ad te non lateo, cujus limitem vides. 1
Malachi 3:12Et beatos vos dicent omnes gentes: eritis enim vos terra desiderabilis, dicit Dominus exercituum.