Psalmorum 113:7
A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob: + 113.7 A facie. ID. Una duobus responsio, quia unus auctor, et sæcula fecit obstupescere, et sua, id est, montes et colles gaudere: Christo enim apparente moti sunt homines a sua superstitione ad cultum Dei. A facie Dei Jacob. Et quasi quæreret, quis est Dominus? Deus Jacob non recens; qui facit eos luctari. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He raiseth up the poor out of the dust, and lifteth the needy out of the dunghill;
In Context
6montes, exsultastis sicut arietes? et colles, sicut agni ovium? 1
Cross References
1 Samuel 2:8Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem: ut sedeat cum principibus, et solium gloriæ teneat. Domini enim sunt cardines terræ, et posuit super eos orbem. + 2.8 De pulvere. De corruptione Christum, unde: Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem Psal. 15.. De stercore. RAB., ubi supra. Judaico populo, in quo cum se dixisset Apostolus Ecclesiam persecutum, quæ mihi, inquit, fuerunt lucra, propter Christum æstimavi stercora [detrimenta] Philip. 3. Principibus. ID. Quibus dicitur: Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Isræl Matth. 25.. Solium gloriæ. In æquitate Patris sedendo, et quia Pater omne judicium dedit Filio, et quia regni ejus non erit finis Joan. 5.. Cardines terræ. Quatuor scilicet plagæ mundi, in quibus dilatavit orbem Ecclesiæ, quæ a solis ortu usque ad occasum laudant nomen Domini Psal. 112.. Mystice, prædicatores, super quos orbis, id est, Ecclesia, fide eorum stabilitatur, de quibus dicitur: Sub quo curvantur, qui portant orbem Job. 9..
2 Samuel 7:8Et nunc hæc dices servo meo David: Hæc dicit Dominus exercituum: Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israël:
Job 2:8qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio. + 2.8 Qui testa saniem radebat. Ibid. Testa ex luto fit, etc., usque ad sed deteriores qui elatione, ut uxor Job quæ superba suadet viro.
Job 5:15Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem. + 5.15 Porro salvum faciet egenum a gladio oris. Gladius oris est accusatio Judæorum. Manus violenti, gentilitas quæ crucifixit: sed hos Christus resurgendo superavit. In quo egeno, id est, humili populo fidelium spes vitæ sequentis solidatur. Iniquitas autem, quæ modo dilatat os suum in contumeliam Christi, claudet per supplicium, vel conversa cessat ab injuriis. Eadem de pravis generaliter. De manu violenti pauperem. Id est adversa potestate, ut nec blandimentis suasionum trahatur, nec dolore suppliciorum frangatur. Pauper autem non trahitur, quia spes ejus fixa in æternis contra hæc solidatur. Ad cujus spei fructum cum pauper venerit, elatus obmutescit, et contrahit os: quia tormenta linguam ligant, quæ loquebatur contra justos detrahendo. Sed ut electus supplicia evadat, et ad præmia pertingat, debet hic flagellis purgari, unde subdit: