Luke 10:17
Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo. + 10.17 Domine, etiam. Bene confitentur deferentes honorem nomini Christi: sed quia infirma adhuc fide, gaudent in virtutibus, et de signorum operatione efferuntur, exemplo terrentur, et ad humilitatem revocantur. Quia si diabolus propter superbiam de cœlo est præcipitatus, multo magis isti de terra editi, si superbierunt, humiliabuntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Et ait illis: Videbam Satanam sicut fulgor de cælo cadentem.
Cross References
Mark 16:17Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur: in nomine meo dæmonia ejicient: linguis loquentur novis: + 16.17 Signa autem, etc. Nunquid si signa non faciamus, non credimus? Sed hæc in exordio necessaria fuerunt, ut fides miraculis nutriretur, fide autem Ecclesiæ jam confirmata non sunt necessaria. Dæmonia ejicient, etc. Hoc hodie spiritualiter facit Ecclesia, cum per exorcismi gratiam manum credentibus imponit, et malignos spiritus expellit. Linguis loquentur novis. Hoc fit dum fideles veteris vitæ sæcularia verba relinquunt, et sancta mysteria insonant, et Dei laudes et potentiam quantum valent extollunt.
Luke 10:1Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. + 10.1 Post hæc autem, etc. BED. Sicut in apostolis est, forma episcoporum, etc., usque ad sicut sol triduanum suæ lucis ambitum per septuaginta duas horas efficere solet. Misit illos binos. Per hoc quod binos mittit, innuitur quod nemo prædicationis officium debet suscipere, qui erga alium charitatem non habet. Vel bini mittuntur, secundum quod bina animalia missa sunt in arcam, id est masculus et femina, immunda prius in carnali generatione, sed mundata Ecclesiæ sacramento per spiritualem gratiam in discipulorum prædicatione.
Romans 16:20Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. + 16.20 Deus autem. Vos sitis sapientes: Deus autem conterat Satanam, id est falsos prædicatores, vel quemlibet vobis adversantem hominem, vel diabolum. Sub pedibus. Ut caput, id est primos motus suggestionum contemnatis, et si diabolus est, conteratis ejus caput sicut Evæ in figura Ecclesiæ, vel sensualitatis dictum est. Gratia. Gratiam quam promisit in adventu suo, jam optat eis.