The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 10 › Luke 10:3

Luke 10:3

Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. + 10.3 Sicut agnos inter lupos. Sicut lupus ovibus, sic hæreticus insidiatur fidelibus. Et sicut lupus ovile circumit nocte, non audens intrare, canis somnum pastoris absentiam vel desidiam explorans, sic hæreticus nocte suæ interpretationis fideles decipere conatur Ecclesiam non intrans, pastores Ecclesiæ vel vitare, vel necare, vel in exsilium mittere contendit. Lupus natura corporis rigidus, se inflectere facile non potest, sic hæreticus intentionem duri cordis non solet ab errore revocare.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Go your ways: behold, I send you forth as lambs among wolves.

In Context

2Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam. + 10.2 Messis quidem multa, operarii autem pauci. Messis, turba credentium, operarii apostoli et sequaces eorum. Et licet messis verbo Dei sit sata, tamen culturæ laborem et sollicitum munus operarii requirit, ne aves cœli sparsa semina dissipent.

4Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. + 10.4 Nolite ergo portare sacculum neque peram. Tanta prædicatori debet esse fiducia in Deo, ut præsentis vitæ sumptus etsi non prævideat, tamen sibi non defecturos certissime sciat, ne dum occupatur mens ad temporalia, minus prædicet æterna. Neminem per viam salutaveritis. Festinare jubet contendere, ne alicujus obvii confabulatione reflectantur ab injuncto itinere. Nec simpliciter ait: Neminem salutaveritis cum sit usus humanitatis alios salutare, sed addidit, in via, quia non salutationis sedulitas aufertur, sed obstaculum impediendæ devotionis aboletur, ut quando divina mandantur, paulisper sequestrentur humana.

Read all of Luke 10

Cross References

Ezekiel 2:3et dicentem: Fili hominis, mitto ego te ad filios Israël, ad gentes apostatrices quæ recesserunt a me: ipsi et patres eorum prævaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc:

Matthew 7:15Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces: + 7.15 Attendite. Cum dixisset arctam viam a paucis inveniri, ne forte sui implicarentur erroribus pseudo-prophetarum, adjecit: Attendite: Attendite. Quod supra latam portam dixit, falsos prophetas apertius dicit. Attendite. Licet hoc de omnibus qui aliud habitu et sermone, aliud opere ostendunt, possit accipi; tamen specialiter de hæreticis qui quadam pietatis veste tecti, venenato animo et intentione nocendi lupi sunt rapaces, vel exterius si copia datur persequendo, vel interius corrumpendo. Ad vos in vestimentis ovium. In conspectu hominum similes ministris justitiæ dum jejunant, orant, eleemosynas dant: sed non sunt eorum fructus, quia pro vitio eis reputatur. A fructibus eorum. HIER. Non a veste, sed ab operibus quod de manifestis, etc., usque ad sed non debent oves pelles suas deponere, etsi aliquando eis lupi se contegant.

Matthew 10:22et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. + 10.22 Qui autem, etc. Docet virtutem longanimitatis et patientiæ, etc., usque ad hoc ipsum incipimus possidere quod sumus.

John 15:20Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. + 15.20 Sermonis mei. Hoc scilicet: Non est. Et illius superioris: Scitote, quia me priorem vobis odio habuit. Et subdit causam: Non est servus major, etc. Quia exemplo sui (quo aliud melius non est) monuit ad ferenda odia mundi, subdit quare debeant, eum in hoc imitari, quia ipse Dominus, illi servi.

Acts 9:2et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas: ut si quos invenisset hujus viæ viros ac mulieres, vinctos perduceret in Jerusalem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 10:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 10:2Luke 10Luke 10:4 →