Zaccharias Propheta 11:5
quæ qui possederant occidebant, et non dolebant, et vendebant ea, dicentes: Benedictus Dominus ! divites facti sumus: et pastores eorum non parcebant eis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Hæc dicit Dominus Deus meus: Pasce pecora occisionis,
Read all of Zaccharias Propheta 11
Cross References
Deuteronomy 29:19Cumque audierit verba juramenti hujus, benedicat sibi in corde suo, dicens: Pax erit mihi, et ambulabo in pravitate cordis mei: et absumat ebria sitientem, + 29.19 Ebria sitientem, et Dominus, etc. Id est, ne quis plenus malitia et idololatria seducat eum qui sitit discere et scire veritatem, sicuti faciunt hæretici.
Nehemiah 5:8et dixi eis: Nos, ut scitis, redemimus fratres nostros Judæos, qui venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram: et vos igitur vendetis fratres vestros, et redimemus eos? Et siluerunt, nec invenerunt quid responderent.
Jeremiah 23:1[Væ pastoribus qui disperdunt et dilacerant gregem pascuæ meæ ! dicit Dominus. + 23.1 Væ pastoribus, etc. HIER. Quia omnis spes Judaici regni defecit, transit ad principes Ecclesiæ; et synagoga cum suis pastoribus derelicta atque damnata, ad apostolos sermo fit, de quibus dicitur, Super eos suscitabo pastores Ezech. 34., etc.
Ezekiel 22:25Conjuratio prophetarum in medio ejus: sicut leo rugiens, rapiensque prædam, animas devoraverunt: opes et pretium acceperunt: viduas ejus multiplicaverunt in medio illius.
Ezekiel 34:3Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis: gregem autem meum non pascebatis.
Ezekiel 34:10Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse super pastores: requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos, ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius pastores semetipsos: et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam.]