Lucam 10:35
Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe: et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
36Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones?
Cross References
Matthew 20:2Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. + 20.2 Conventione. Id est, confirmata promissione quod ad imaginem Dei reformandi essent, si Ecclesiam ædificando mandatis decalogi insisterent. Ex denario. HIER. Denarius habet imaginem regis, etc., usque ad vel in ultimis resipiscite. A novissimis usque, etc. Quia qui in adventu Domini vocati sunt ad regnum, sine aliqua tarditate perveniunt, æquales his qui ab initio mundi cœperunt, omnes quidem idem cœlum, sed stella differt a stella in claritate. A novissimis incœpit, dum prius latronem quam Petrum in paradisum introduxit. Quia prius aliquando remunerantur sero venientes, quia prius de corpore exeunt, quam qui in pueritia vocati sunt.
Romans 16:23Salutat vos Cajus hospes meus, et universa ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater. + 16.23 Et universa. Supra dixerat omnes Ecclesias; sed hic dicit Ecclesiam alterius provinciæ, unde Caius erat.