bible.software › Lucam › Lucam 23 › Lucam 23:29
Lucam 23:29
Quoniam ecce venient dies in quibus dicent: Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt. + 23.29 Ecce venient dies. Dies Romanæ obsidionis et captivitatis. Naturale est imminente captivitate, hostilique per agros urbesque clade fervente, cunctos qui evadere queant, alta quæque vel abdita refugia quibus abscondantur, requirere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For, behold, the days are coming, in the which they shall say, Blessed are the barren, and the wombs that never bare, and the paps which never gave suck.
In Context
28Conversus autem ad illas Jesus, dixit: Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros. + 23.28 Filiæ Hierusalem. Nota cum filios Hierusalem vocat, quod non solæ quæ cum eo venerant a Galilæa, sed etiam ejusdem urbis cives ei multæ mulieres adhæserant. Nolite flere. Ne lamentemini me moriturum, cujus cito resurrectio mortem solvere potest, cujus mors mortem et ipsum mortis auctorem destruet. Vos potius vestramque progeniem dignis lacrymarum fontibus abluite, ne cum perfidis damnemini in ultionem meæ crucis.
30Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos. + 23.30 Cadite super nos. Potest hoc ex superfluo intelligi de his qui utrolibet sexu seipsos castraverunt propter regnum cœlorum.
Read all of Lucam 23
Cross References
Hosea 9:12Quod etsi enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus; sed et væ eis cum recessero ab eis !
Matthew 24:19Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus !
Luke 21:23Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic. + 21.23 Erit enim pressura, etc. Hæc pressura et ira usque hodie populo illi per omnes gentes disperso durat. Non tamen in æternum durabit.
This Verse In Other Editions
Study Lucam 23:29