Luke 1:42
et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. + 1.42 Benedicta tu. BEDA, AMBR. Conveniunt verba Evangelii cum verbis psalmi in quo promittitur David: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam Psal. 131.. Et eadem voce Maria benedicitur ab Elizabeth qua a Gabriele, ut et angelis et hominibus veneranda, et nostris feminis præferenda monstretur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 22:18et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ.
Psalms 21:6Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi. 1
Psalms 72:17donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum. + 72.17 Sanctuarium. AUG. Christus, qui ut Deus singulorum merita dignoscit. Vel sanctuarium, Sancta sanctorum, id est, secretum divinæ dispositionis. 1
Luke 1:48Quia respexit humilitatem ancillæ suæ: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, + 1.48 Quia respexit. ID. Ecce quam vilia de se sentit, etc., usque ad et de parvis et infirmis magnos facit et fortes. Quia fecit mihi magna. Quia in me carnem sumpsit, et me a peccatis mundavit, et dona Spiritus sancti mihi contulit. Et misericordia. BEDA. A specialibus donis ad generalia Dei judicia se convertit, etc., usque ad subdit quid contemptores mereantur.
Acts 2:26propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe: + 2.26 Et exsultavit. In passione dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem Matth. 26.: et cœpit pavere et tædere: ut se verum hominem in anima et corpore, et veraciter passibilem monstraret. Exsultavit vero postea anima et lingua, quia passione sua genus humanum salvandum erat.
Hebrews 12:2aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet. + 12.2 Qui proposito sibi gaudio, etc. Sic nos proposito nobis æterno gaudio, posthabita confusione, debemus currere; vel, proposito sibi gaudio temporalis regni, quando voluerunt eum turbæ rapere ut facerent regem, et noluit, quia erat via humilitatis.