The Bible Software
bible.software › Lucam › Lucam 11 › Lucam 11:26

Lucam 11:26

Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. + 11.26 Tunc assumit septem. Plenitudinem omnium vitiorum. Qui scilicet tales spiritus, nequiores, diabolo dicuntur, quia cum diabolus malus sit, illi tamen qui suis meritis impellentibus, vitiis mancipantur, non solum mali sunt, sed etiam speciem bonitatis affectatis virtutibus per hypocrisim ostentare nituntur. Et fiunt novissima hominis. Melius erat viam veritatis ignorare, quam post agnitionem converti retrorsum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then goeth he, and taketh to him seven other spirits more wicked than himself; and they enter in, and dwell there: and the last state of that man is worse than the first.

In Context

25Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam. + 11.25 Et cum venerit invenit eam scopis mundatam. Quia cum hujusmodi reprobum delictis cogentibus repetierit, invenit conscientiam peccatoris a vitiis in baptismo mundatam, sed nullo bono opere cumulatam.

27Factum est autem, cum hæc diceret: extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quæ suxisti. + 11.27 Beatus. Hic Maria laudatur quæ Dominum portavit. Et pravitas tam præsentium Judæorum quam futurorum hæreticorum qui veram Christi humanitatem negant, confutatur, quia verum Dei Filium adversus blasphemos Judæos confitetur, et verum hominis filium testatur, matri consubstantialem. Nisi enim esset una caro cum matre, frustra venter ille virginis et ubera beatificarentur. Et ubera. Secundum physicos ex eodem fonte et lacte nutriendis et semen procreandis pueris emanat, ergo de semine virginis potuit concipi, qui ejus lacte potuit nutriri.

Read all of Lucam 11

Cross References

Matthew 12:45Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ. + 12.45 Septem alios spiritus. Septem vitia, septem virtutibus spiritualibus contraria. Nequiores. Quia non modo habet vitia, sed et bona simulat. Tanto nequiores, quanto callidiores. Septem, quia tot erant gratiæ cum Christo destinatæ. Septem vitia, septem dæmonia septem spiritibus contraria spiritui sapientiæ et intellectus, etc. Sic erit, etc. Quod de una sola re dixit, hoc in hac tota gente fit. Immundus Spiritus a Judæis exivit, quando legem acceperunt. Ambulavit ad gentes, quæ cum postea Domino crederent, non invento loco in eis dixit: Revertar in Judæos vacantes præsidio Dei et angelorum, increpationibus et correptionibus mundatos, ornatos superfluis observationibus. Adduntur septem, quia multo majore numero dæmonum possidentur blasphemantes Jesum quam in Ægypto possessi fuerunt. Contra septem spiritus virtutum est numerus vitiorum.

John 5:14Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. + 5.14 In templo. Non in turba, sed in templo, quia si gratiam conditoris cognoscere volumus, oportet ut conventicula fugiamus, et templum efficiamur. Noli peccare. Innuit quod propter peccata languebat, sed ipse Jesus illum sicut exterius, ita intus sanavit, unde præmonet ne iterum peccando gravius judicetur.

Hebrews 10:26Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia, + 10.26 Voluntarie enim peccantibus. Id est, nobis in voluntate peccandi manentibus non prodest Christus, qui est hostia pro peccatis, jam in hoc præsenti. Per quod constat quod nec in futuro. Post acceptam notitiam veritatis, id est, quanquam venissemus ad fidem, pro qua quidam securi sunt, quasi nunquam perituri. Non ait, volentibus, sed voluntarie, quia voluntarius est qui in aliquo assiduus est; volens, qui ad tempus. Vel etiam, si voluntate, nedum actu peccemus. Jam non relinquitur pro peccatis hostia; sicut in veteri lege datum est sæpius offerri hostias pro peccato. Non enim Christus iterum immolandus est pro peccatis, quod semel factum est, et secundo non est opus. Sed magis opus est manere in fide et veritate. Quod si non facit judicium, te exspectat, nisi per pœnitentiam renoveris.

1 John 5:16Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem: non pro illo dico ut roget quis. + 5.16 Qui scit fratrem. BEDA. Loquitur de quotidianis et levibus peccatis, etc., usque ad et ad illorum examen castiga te. Est peccatum ad mortem. Hoc peccatum separat a Deo, sicut mors separat animam a corpore.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Lucam 11:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Lucam 11:25Lucam 11Lucam 11:27 →