Luke 11:37
Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisæus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit. + 11.37 Et cum loqueretur. Non ait, cum loqueretur hæc, sed cum loqueretur. In quo innuitur, non statim finitis his verbis, sed aliis interpositis ad Pharisæum divertisse, quia finito hoc sermone adhuc eo loquente, ecce mater et fratres quærebant loqui ei. De quibus postquam nuntianti sibi respondit: Qui facit voluntatem Patris mei, hic frater meus et soror et mater est, postea intravit ad convivium Pharisæi. Quare non baptizatus. Judæi frequenter lavant manus antequam manducent, tenentes traditionem seniorum, et a foro revertentes nisi baptizentur non comedunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
38Pharisæus autem cœpit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium.
Cross References
Luke 14:1Et factum est cum intraret Jesus in domum cujusdam principis pharisæorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. + 14.1 Et factum est, etc., aqua, inde hydropis, morbus aquosus subcutaneus, de vitio vesicæ natus cum inflatione turgente et anhelitu fetido. Et est proprium hydropici, quanto plus bibit, tanto plus sitit, et ideo comparatur ei quem fluxus carnalium voluptatum exuberans aggravat, comparaturque diviti avaro.