The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 14 › Luke 14:1

Luke 14:1

Et factum est cum intraret Jesus in domum cujusdam principis pharisæorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. + 14.1 Et factum est, etc., aqua, inde hydropis, morbus aquosus subcutaneus, de vitio vesicæ natus cum inflatione turgente et anhelitu fetido. Et est proprium hydropici, quanto plus bibit, tanto plus sitit, et ideo comparatur ei quem fluxus carnalium voluptatum exuberans aggravat, comparaturque diviti avaro.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it came to pass, as he went into the house of one of the chief Pharisees to eat bread on the sabbath day, that they watched him.

In Context

2Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum.

Read all of Luke 14

Cross References

Psalms 62:4Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te. + 62.4 Super vitas. Ibid. Humanitatis, quæ multæ sunt, ut militis, agricolæ et cæterorum: melius est quod das correctis, quam quod eligunt perversi. Labia mea. Post beneficia Dei: laudem promittit. Laudabunt, ad proximum, de quo etiam sollicitor, quia nisi misericordia tua me præveniret, te laudare non possem, et sicut labiis, sic benedicant in vita. Vel sic, Quia super vitas. 1

Proverbs 23:7quoniam in similitudinem arioli et conjectoris æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi; et mens ejus non est tecum.

Jeremiah 20:10Audivi enim contumelias multorum, et terrorem in circuitu: Persequimini, et persequamur eum, ab omnibus viris qui erant pacifici mei, et custodientes latus meum: si quomodo decipiatur, et prævaleamus adversus eum, et consequamur ultionem ex eo.

Luke 6:7Observabant autem scribæ et pharisæi si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum. + 6.7 Observabant. ID. Quia destructione sabbati, quam in discipulis arguebant, probabili magistri excusavit exemplo, nunc ipsum observando magistrum, calumniari volunt, ut si non curet, crudelitatis vel imbecillitatis, si curet, transgressionis arguant.

Luke 11:37Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisæus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit. + 11.37 Et cum loqueretur. Non ait, cum loqueretur hæc, sed cum loqueretur. In quo innuitur, non statim finitis his verbis, sed aliis interpositis ad Pharisæum divertisse, quia finito hoc sermone adhuc eo loquente, ecce mater et fratres quærebant loqui ei. De quibus postquam nuntianti sibi respondit: Qui facit voluntatem Patris mei, hic frater meus et soror et mater est, postea intravit ad convivium Pharisæi. Quare non baptizatus. Judæi frequenter lavant manus antequam manducent, tenentes traditionem seniorum, et a foro revertentes nisi baptizentur non comedunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 14:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
Luke 14Luke 14:2 →